ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 14 › Enarrationes in XII Psalmos Davidicos

In Psalmum XLV, Caput XIII 詩篇45篇講解 第XIII章

Ambrose of Milan · Enarrationes in XII Psalmos Davidicos · PL 14, 1139B · 7 sectiones

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 45.13.1

1

His igitur fluminis superni meatibus civitas illa in qua Deus inhabitat, irrigatur; et sanctificatur Altissimi tabernaculum, omnis anima quae inhabitatur a Christo; vel corpus illud quod Virgo generavit, de quo Gabriel angelus dixit: Et quod nascetur ex te sanctum vocabitur Filius Dei vivi (Luc. I, 35) .

PL 14, 1139B

それゆえ、この天上の川の流路によって、神が住むあの町は潤され、いと高き者の幕屋は聖とされる。それはキリストが住むすべての魂であり、また、おとめが産んだあの体でもある。その体について、天使ガブリエルは言った。「汝から生まれる聖なるものは、生ける神の子と呼ばれる」(ルカ1:35)。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 45.13.2

2

Bonum tabernaculum, quod nulla potuerunt obumbrare peccata. Admirabile templum Dei, et aula coelestis, quod solutum corrumpi non potuit, sed intra triduum resurrexit, resuscitatum ab ipso qui mortuus videbatur.

PL 14, 1139B

善い幕屋であり、いかなる罪も覆い隠すことのできなかったものである。神の驚くべき神殿、天の広間であり、解かれても朽ちることがなく、三日のうちに復活した。死んだと見えた当の者自身によって、よみがえらされたのである。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 45.13.3

3

Nec mirum, quando Deus in medio civitatis ejus erat, nec commotus est, sive quia nullius peccati prolapsione commotus est Dei Filius, nec alicujus erroris offensione titubavit, aut corporalis illecebrae nutavit impulsu; sive quia non reliquit animam ejus Dei gratia, sed inseparabilis in ea mansit, quod ab omni colluvione delicti immaculata duraverit.

PL 14, 1139B

驚くには当たらない。神がその町の真ん中にいて、動かされなかったのである。それは、神の子がいかなる罪への転落にも動かされず、いかなる誤りのつまずきにもよろめかず、体の誘惑の衝撃にも揺らがなかったからであり、あるいは、神の恩寵が彼の魂を見捨てず、魂のうちに離れずにとどまり、魂があらゆる罪〔delictum〕の汚濁から無傷で保たれたからである。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 45.13.4

4

Unde et ad Patrem Dei Filius dixit: Nec derelinques animam meam in inferno (Psal. XV, 10) . Ergo quia suberat ei nec in carne peccare, divine ait: Ego in Patre et Pater in me est (Joan. XIV, 10) . Et alibi: Traditus sum, et non egrediebar (Psal. LXXXVII, 9) .

PL 14, 1139C

それゆえ、神の子は父にも言った。「汝は私の魂を冥界に捨て置かない」(詩篇15:10)。それゆえ、肉においてさえ罪を犯さないことが彼に備わっていたので〔suberat ei nec in carne peccare の読みは定かでない。「肉においてさえ罪を犯さないことが彼にはできた」と取った〕、神として言う。「私は父のうちにあり、父は私のうちにある」(ヨハネ14:10)。また別の箇所で、「私は引き渡され、出ていかなかった」(詩篇87:9)。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 45.13.5

5

Ab eo utique non egrediebatur, cui dixit postea: Exsurrexi, et adhuc tecum sum (Psal. CXXXVIII, 18) . Ubi autem aliquis gravius peccat, commovetur in eo Deus, ut ab eo transeat.

PL 14, 1139C

彼は確かに父から出ていかなかった。のちに父にこう言ったとおりである。「私は起き上がり、なお汝とともにいる」(詩篇138:18)。しかし、誰かがより重く罪を犯すとき、その人において神は動かされ、その人から過ぎ去る。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 45.13.6

6

Unde et Adae peccanti deambulare visus est, et Stephano stare; quia ille in praevaricatione lapsus est, hic in martyrio coronatus. Et in Zachariae libro ita scriptum est: Ambulavit in commotione indignationis irae suae Dominus (Zach. IX, 14) .

PL 14, 1139C

それゆえ、神は、罪を犯すアダムには歩いているように見え、ステファノには立っているように見えた。アダムは背反に陥って倒れ、ステファノは殉教において冠を受けたからである。ゼカリヤ書にもこう書かれている。「主は、怒りと憤りの動揺のうちに歩んだ」(ゼカリヤ9:14)。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 45.13.7

7

Simile et in Evangelio dictum est Judaeis: Ecce derelinquetur vobis domus vestra deserta (Matth. XXIII, 38) . Dereliquit enim Dominus Judaeos, et statim secuta est ruina Synagogam. Quod si eam Christus non deseruisset, numquam eam supremum secutum esset excidium. Aperuimus ergo quod dictum est: Deus in medio ejus non commovebitur.

PL 14, 1140A

福音書でも、ユダヤ人に似たことが言われた。「見よ、汝らの家は荒れ果てたまま、汝らに残される」(マタイ23:38)。主はユダヤ人を見捨て、ただちに会堂に滅びが続いたのである。もしキリストが会堂を見捨てていなかったなら、最後の滅亡が会堂に続くことは決してなかったであろう。それゆえ、「神はその真ん中にいて、動かされない」と言われたことを、我々は明らかにした。