Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.45.1
(Vers. 22.) Bonus ergo justus; et ideo addit Scriptura: Quoniam benedicentes eum, possidebunt terram; maledicentes autem eum, disperibunt. Quomodo justus possidet terram, aut quam terram, cum Scriptura dicat: Numquid soli habitabitis super terram (Esai. V, 8) ?
PL 14, 989A(第22節)それゆえ義人は善い者である。だから聖書は付け加える。「彼を祝福する者は地を所有し、彼を呪う者は滅びるからである」。義人はどのように地を所有するのか、またどの地をか。聖書は「汝らだけが地の上に住むのか」(イザヤ5:8)と言っているのに。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.45.2
Et alibi: Vae habitantibus super terram (Apoc. VIII, 13) , quod increpationis est verbum atque maledicti. Cujus ergo terrae benedicta possessio est?
PL 14, 989Aまた別の箇所では「地の上に住む者たちに災いあれ」(黙示録8:13)と言う。これは叱責と呪いの言葉である。それでは、いかなる地の所有が祝福されたものか。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.45.3
Non istius quae tenebris absconditur et amaritudinibus impletur: sed illius quae fluit mel et lac, id est, habet gratiam suavitatis, et fulgorem lucis aeternae.
PL 14, 989B闇に覆い隠され、苦さに満ちたこの地ではない。蜜と乳を流すあの地、すなわち甘美の恩寵と永遠の光の輝きをもつ地である。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.45.4
Accipe mellis boni suavitatem; immo supra mel: Fugiet dolor et gemitus et tristitia (Esai. XXXV, 10) ; quia suavitas gratiae amaritudinem humanae fragilitatis excludet.
PL 14, 989Bよい蜜の甘美を受け取れ。いや、蜜にまさるものを。「痛みもうめきも悲しみも逃げ去る」(イザヤ35:10)。恩寵の甘美が、人間の脆さの苦さを締め出すからである。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.45.5
Et alibi: Et delebit omnem lacrymam de oculis eorum; et mors non erit amplius, neque luctus (Apoc. XXI, 4) . Accipe etiam lactis nitorem. Et non indigebunt lucerna, et lumine solis; ipse enim Dominus illuminabit super illos, et regnabunt in saecula saeculorum. Amen (Apoc. XXIV, 5) .
PL 14, 989Bまた別の箇所では「彼らの目からすべての涙をぬぐい去り、死はもはやなく、悲嘆もない」(黙示録21:4)と言う。乳の輝きをも受け取れ。「彼らは灯火も太陽の光も要しない。主自身が彼らの上を照らし、彼らは世々限りなく統べ治めるからである。アーメン」(黙示録24:5〔底本の引照は24章5節。黙示録は22章までで、22:5 に当たる〕)。