Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 37.2.1
(Vers. 1.) Denique in exordio ipse nos titulus admonet hujusmodi praecepta formari; sic enim legimus: In commemorationem, inquit, diei sabbati psalmus David.
PL 14, 1009D(第1節)まさに冒頭で、表題自体が、この種の教えが形づくられることを我々に告げている。こう読むからである。「安息日の記念に、ダビデの詩篇」と彼は言う。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 37.2.2
Plena enim est poenitentiae definitio, commemoratio delictorum; ut unusquisque peccata sua velut quodam quotidiani sermonis castiget flagello, et commissa sibi flagitia condemnet.
PL 14, 1009D悔い改めの完全な定義は、罪の想起である。それは、各人が自らの罪を、日々の言葉のいわば鞭で懲らし、自分が犯した恥ずべき行いを断罪するためである。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 37.2.3
Sic enim docemur, dicente Domino: Dic iniquitates tuas, ut justificeris (Esai. XLIII, 26) . Et Apostolus ait: Ore confessio fit ad salutem (Rom. X, 10) .
PL 14, 1009Dこうして我々は教えられている。主が言うからである。「汝の不法を言え、汝が義とされるために」(イザヤ43:26)。そして使徒は言う。「口で告白して救いに至る」(ローマ10:10)。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 37.2.4
Sed forte moveat, quia non dixit peccatorum commemorationem; sed diei sabbati, aut (sicut alius habet) sabbatorum (Exod. XX, 8 et seq.) . Quid est autem sabbatum, nisi requies futurorum, levamen praesentium, quo Lex jubet hominum opera feriari, onera deponi?
PL 14, 1010Aしかし、「罪の想起」とは言わず、「安息日の」、あるいは(別の者が記すとおり)「諸安息日の」(出エジプト記20:8以下)と言ったことに、あるいは心が動くかもしれない。安息日とは、来たるべきものの憩い、今あるものの軽減でなくて何であろうか。それによって律法は、人間の仕事が休まれ、荷が降ろされることを命じる。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 37.2.5
Quae sunt graviora onera, nisi nostra peccata? Haec deponantur in sabbatorum diebus, hoc est, in hoc vitae istius tempore.
PL 14, 1010A我々の罪にまさる重い荷が、ほかにあろうか。それらは安息日に降ろされるべきである。すなわち、この生のこの時のうちに、である。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 37.2.6
Septem enim diebus hebdomas omnis concluditur, sex diebus mundus ille formatus est, septimo die requievit Dominus ab opere suo, qui in nostra mansuetudine requiescit, sicut ipse dixit: Super quem requiescam, nisi supra humilem et mansuetum (Esai. LXVI, 2) ?
PL 14, 1010B一週間は七日で終わり、六日でかの世界は形づくられ、七日目に主は自らの業から憩った。主は我々の柔和さの内に憩う。彼自身が言ったとおりである。「私は誰の上に憩おうか。低き者、柔和な者の上でなくて」(イザヤ66:2)。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 37.2.7
Absolve te ergo omni sabbato, et alleva pondus errorum; ut securus ad illius futuri sabbati requiem pervenire merearis. Nam si hinc peccata gravia portaveris, illic requiem non habebis.
PL 14, 1010Bそれゆえ、毎安息日にあなた自身を解き放ち、過ちの重荷を軽くせよ。それは、安らかに、あの来たるべき安息日の憩いに至るにふさわしくされるためである。ここから重い罪を担って行けば、あちらでは憩いを得ないからである。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 37.2.8
Exonera igitur tuam mentem, rejice omnia quibus conscientia gravatur et premitur, ne fiat fuga tua hyeme vel sabbato: vita haec in labore est, illa in requie. Leviorem te saeculi hujus reperiat consummatio, ne oneratus peccatis fugere non possis.
PL 14, 1010Bだからあなたの精神の荷を降ろせ。良心が重くのしかかり、圧迫されるものをすべて投げ捨てよ。あなたの逃避が冬や安息日に起こらないためである。この生は労苦の内にあり、あの生は憩いの内にある。この世の終わりがあなたをいっそう軽い者として見いだすように。罪を背負って逃げられなくならないようにである。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 37.2.9
Ante fuge, ut praevenias. Fugit saeculum, qui saeculi illecebris non tenetur, qui se omni cura ejus absolvit. Fuge etiam futuram iram, hoc est, judicii diem.
PL 14, 1010B先に逃げ、先んじよ。世の誘惑に捕らわれない者、あらゆる世の気づかいから自らを解き放つ者が、世を逃れる。来たるべき怒り、すなわち裁きの日をも逃れよ。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 37.2.10
Fugit eam qui egerit poenitentiam; sic enim definivit Baptista Johannes dicens: Generatio viperarum, quis vobis demonstravit fugere ab ira ventura? Facite ergo fructus dignos poenitentiae (Matth. III, 7 et 8) .
PL 14, 1010C悔い改めを行った者は、それを逃れる。洗礼者ヨハネがそう定めて言ったからである。「マムシの子らよ、来たるべき怒りから逃れることを、誰が汝らに示したか。それゆえ、悔い改めにふさわしい実を結べ」(マタイ3:7–8)。