ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 14 › Enarrationes in XII Psalmos Davidicos

In Psalmum XLIII, Caput XXI 詩篇43篇講解 第XXI章

Ambrose of Milan · Enarrationes in XII Psalmos Davidicos · PL 14, 1101A · 3 sectiones

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.21.1

1

(Vers. 8, 9.) Unde et ait: Liberasti enim nos ex affligentibus nos: et eos qui oderunt nos, confudisti. In Deo laudabimur tota die: et in nomine tuo confitebimur in saecula.

PL 14, 1101A

(第8、9節)そこで彼は言う。「汝は我々を、我々を苦しめる者たちから救った。我々を憎む者たちを汝は辱めた。神において我々は一日中賞賛される。汝の名において我々は永遠に告白する」。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.21.2

2

Audi quomodo nos liberet; quia sagittis quas jaculatur e coelo, terrae nostrae interiora penetrantur; ut motus omnis terrenus intereat et quiescat, sicut in posterioribus ait: De coelo jaculatus es judicium: terra tremuit, et quievit (Psal. LXXV, 9) .

PL 14, 1101A

彼がどのように我々を救うかを聞け。天から放つ矢によって、我々の地の内奥が貫かれ、地的な動きがことごとく消えて静まるのである。後の箇所で彼が言うとおりである。「汝は天から裁きを放った。地は震え、そして静まった」(詩篇75:9)。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.21.3

3

Sic igitur liberamur, dum confunduntur inimicae et adversariae potestates; vel sapientia carnis istius retusa coelestibus imperatis, in suis criminibus erubescit, et flagitiorum suorum pudore confunditur: adulter in libidinis suae flammis, et vesani amoris incendio: avarus in immodicae cupiditatis ardore, qui aliena rapiendo, quo plura invaserit, eo majora desiderat: ebriosus in temulentia, facinorosus in scelere, qui et hic confunduntur gravissime: sed multo amplius confundentur; cum viderint sanctos Domini resurgentes et Evangelicum illud impleri, quod ait Dominus: Multi dormientium in terrae monumentis resurgent: isti in vitam aeternam, et hi in opprobrium et perpetuam confusionem (Joan. V, 28 et 29) .

PL 14, 1101A

こうして我々は救われる。敵意ある敵対する権能が辱められ、また、この肉の知恵が天の命令に鈍らされて、自らの罪を恥じ、自らの恥ずべき行いを恥じて辱められるときである。姦淫する者は自らの情欲の炎と、狂おしい愛の火の中で、貪欲な者は、他人のものを奪いながら、奪えば奪うほどいっそう多くを望む、節度のない欲望の燃え盛りの中で、酒におぼれる者は酩酊の中で、悪事を働く者は犯した悪の中で辱められる。彼らはこの世でも甚だしく辱められるが、はるかにいっそう辱められるのは、主の聖なる者たちが復活するのを見て、主が言う福音書のあの言葉が成就するのを見るときである。「地の墓に眠る者たちの多くが復活する。ある者たちは永遠の生命へ、ある者たちは恥辱と永遠の辱めへ」(ヨハネ5:28、29)〔引かれた言葉はダニエル12:2に近く、ヨハネ5:28–29と合わせて引いているらしい〕。