ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 14 › Enarrationes in XII Psalmos Davidicos

In Psalmum XLV, Caput II 詩篇45篇講解 第II章

Ambrose of Milan · Enarrationes in XII Psalmos Davidicos · PL 14, 1133C · 12 sectiones

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 45.2.1

1

Denique ipse Dominus Jesus ad percipiendam Legem solum Moysen, non absque Jesu tamen, in montem voluit ascendere. In Evangelio quoque Petro, Joanni, et Jacobo solis ex omni numero discipulorum resurrectionis suae gloriam revelavit (Matth. XVII, 1) .

PL 14, 1133C

さらに、主イエス自身は、律法を受けるために山に登らせるのを、モーセ一人に望んだ。ただしヨシュア〔ラテン語は Jesus。ヌンの子ヨシュアを言う七十人訳の言い方〕を伴わないわけではなかった。福音書でも、弟子たちの全員のうち、ペトロ、ヨハネ、ヤコブだけに、自らの復活の栄光を明らかにした(マタイ17:1)。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 45.2.2

2

Ita occultum suum voluit esse mysterium: et admonebat frequenter, ne cui facile quae viderant, annuntiarent; ne offendiculum quisquam subiret infirmior, qui vim sacramentorum fluctuanti ingenio haurire non posset.

PL 14, 1133D

このように、主は自らの奥義が隠れたものであることを望み、見たことを軽々しく誰かに告げないよう、しばしば戒めた。揺れ動く心の持ち主で、秘義の力を汲み取ることのできない弱い者が、つまずきに陥らないためである。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 45.2.3

3

Denique ipse Petrus nesciebat quid diceret, qui tria tabernacula Domino, et servulis crederet esse facienda.

PL 14, 1133D

さらに、ペトロ自身は、自分が何を言っているのか分かっていなかった。主と下僕たちのために三つの幕屋を作るべきだと考えたのである。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 45.2.4

4

Deinde fulgorem gloriae Domini transfigurantis se sustinere non potuit: sed in terram cecidit, ceciderunt et filii tonitrui Jacobus et Joannes et nubes operuit eos; nec potuerunt surgere nisi postea quam Jesus venit, et tetigit eos, et jussit ut surgerent, et formidinem sequestrarent.

PL 14, 1133D

その上、彼は、自らを変貌させる主の栄光の輝きに耐えられなかった。地にひれ伏し、雷の子らであるヤコブとヨハネもひれ伏し、雲が彼らを覆った。イエスが来て、彼らに触れ、立ち上がり恐れを遠ざけるよう命じるまで、彼らは立ち上がることができなかった。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 45.2.5

5

Introierunt ergo in nubem, ut abdita, et occulta cognoscerent; atque ibi audierunt vocem Dei dicentis: Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi complacui: ipsum audite (Ibid., 5) . Quid est, Hic est filius meus dilectus?

PL 14, 1133D

こうして彼らは、隠されたこと、秘められたことを知るために、雲の中に入った。そしてそこで、神の声が言うのを聞いた。「これは私の愛する子、私は彼を喜ぶ。彼に聞け」(マタイ17:5)。「これは私の愛する子」とは何か。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 45.2.6

6

Hoc est, noli errare, Simon, ut servulis Filium Dei conferendum putes: Hic est Filius meus; non Moyses filius, non Elias filius; quamvis alter aperuerit mare, alter clauserit coelum.

PL 14, 1134B

すなわち、シモンよ、神の子を下僕たちと並べてよいと考えて誤るな、ということである。「これは私の子」であって、モーセは子ではなく、エリヤは子ではない。一人は海を開き、一人は天を閉じたとしてもである。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 45.2.7

7

In verbo enim Domini uterque naturam vicit elementi: sed illi ministerium praebuerunt, hic est qui solidavit aquas, coelum siccitate clausit, et quando voluit, in imbres resolvit.

PL 14, 1134B

というのも、主の言葉によって、二人とも元素の本性に勝った。しかし彼らは務めを果たしたのであり、水を固め、天を乾きによって閉ざし、望むときに雨となして解き放ったのは、この者自身である。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 45.2.8

8

Ubi testimonium resurrectionis adsciscitur, astipulantur ministeria servulorum: ubi gloria Domini resurgentis ostenditur, servulis splendor absconditur. Namque ipsos stellarum globos sol exortus obducit, et omnia earum lumina mundano sub sole vanescunt.

PL 14, 1134C

復活の証しが取り入れられるところでは、下僕たちの務めが傍らで証言する。復活する主の栄光が示されるところでは、下僕たちの輝きは隠される。というのも、昇った太陽は星々の群れそのものを覆い、その光はすべて、世の太陽のもとで消え失せるからである。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 45.2.9

9

Quomodo ergo sub aeterno sole justitiae, atque illo fulgore divino videri poterant stellae carnales? Ubi ergo sunt illa lumina, quae vestris ante oculis quodam miraculo refulgebant? Tenebrae sunt universa, comparatione lucis aeternae.

PL 14, 1134C

ならば、永遠の正義の太陽、あの神の輝きのもとで、肉の星々が見えることがどうしてあろうか。それなら、かつて何かの奇跡によって諸君の目の前で輝いていたあの光は、どこにあるのか。永遠の光に比べれば、すべては闇である。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 45.2.10

10

Alii ministeriis suis Deo placere festinent: hic solus est verum lumen et aeternum, in quo Pater complacet, vel in quo beneplacitum est mihi; ut meum sit, quidquid hic fecit: et quidquid ego feci, Filii opus esse jure credatur.

PL 14, 1134C

他の者たちは、自らの務めによって神に喜ばれようと急ぐがよい。真の永遠の光はこの者ただ一人であり、この者の中で父は喜ぶ。あるいは父の言葉で言えば、「この者のうちに私の好意がある」。それは、この者が行ったことは何であれ私のものであり、私が行ったことは何であれ、正当に子の業であると信じられるためである〔ここから「私」は父を指し、父の言葉として言われていると取った〕。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 45.2.11

11

Ipsum audite dicentem: Ego et Pater unum sumus (Joan. X, 30) . Non dixit: Ego et Moyses unum sumus. Non dixit sibi et Eliae ullum divinae gloriae esse consortium. Quid tria tabernacula praeparatis? Non in terris habet iste tabernaculum, sed in coelo.

PL 14, 1134D

彼が言うのを聞け。「私と父とは一つである」(ヨハネ10:30)。「私とモーセとは一つである」とは言わなかった。自分とエリヤとのあいだに神の栄光の何らかの共有があるとは言わなかった。諸君は、なぜ三つの幕屋を備えるのか。この者は地上に幕屋を持つのではなく、天に持つ。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 45.2.12

12

Audierunt apostoli, et ceciderunt pavore turbati. Venit Dominus, et levavit eos, et jussit ne cui dicerent quod vidissent.

PL 14, 1134D

使徒たちは聞いて、恐れに乱されてひれ伏した。主が来て、彼らを起こし、見たことを誰にも言わないよう命じた。