Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.63.1
(Vers. 27, 28, 29.) Declina a malo, et fac bonum; et inhabita in saecula saeculorum. Quoniam Dominus amat judicium, et non derelinquet sanctos: in aeternum conservabuntur. Injusti autem punientur, et semen impiorum peribit.
PL 14, 999A(第27、28、29節)「悪から離れ、善を行え。そして世々限りなく住め。主は裁きを愛し、聖なる者たちを見捨てないからである。彼らは永遠に守られる。不義の者たちは罰せられ、不敬虔な者たちの子孫は滅びる」。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.63.2
Justi haereditate possidebunt terram; et inhabitabunt in saeculum saeculi super eam. His versiculis demonstrat Propheta quod pertineamus ad Dominum, et ipse arbiter cogitationum, operationumque nostrarum sit, spectans merita singulorum, qui nihil sine judicio agit; sed malos et bonos actus judicio discernit.
PL 14, 999A「義人たちは相続によって地を所有し、その上に世々限りなく住む」。預言者はこれらの小節によって、我々が主に属しており、主自身が我々の思いと行いの裁定者であり、一人ひとりの功績を見ていることを示す。主は裁きなしには何も行わず、悪しき行いと善き行いを裁きによって見分ける。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.63.3
Declinandum ergo est a malo et faciendum est bonum. Ne bona malaque confundas, prius est ut crimine careas; postea ut innocentiae fructum deferas, quo possis esse perpetuus. Noli putare quod Deum tua peccata praetereant; sic enim plerique labuntur.
PL 14, 999Bそれゆえ、悪から離れ、善を行わねばならない。善と悪を混同しないために、まず罪なき者であること、次いで、あなたが永続できるよう、無垢の実りを差し出すことである。あなたの罪が神を素通りすると思うな。多くの者はそのようにして滑り落ちるからである。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.63.4
Ipse universa cernit et damnat, et impiorum semen exterminat; semen utique non corporalis generationis, sed mentis internae et impietatis successionem (Job. I, 1) . Nam utique Job de semine Esau genitus Scripturae testificatione signatur.
PL 14, 999B主はすべてを見て断罪し、不敬虔な者たちの子孫を絶つ。ここで子孫とは、肉体の生殖による子孫ではなく、内なる精神の、また不敬虔の継承のことである(ヨブ記1:1)。ヨブは、聖書の証言によってエサウの子孫から生まれた者と記されているからである。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.63.5
Quomodo ergo semen Esau periit in Job, cum tantus iste vir fuerit, ut venturum in terras Dominum praevideret, qui cetum istius saeculi diabolum subjugaret? Ergo hoc quaeritur, ne malitia transfundatur in posteros.
PL 14, 999Bそれではどうして、エサウの子孫がヨブにおいて滅びたのか。この人は、地に来るであろう主が、この世の海の怪物〔底本は cetum。cetus(海の怪物)の対格で、ヨブ記40–41章のレビヤタンを悪魔に当てたものとも読める〕である悪魔を服従させることを、あらかじめ見るほどの人だったのに。求められているのは、悪意が子孫に流れ込まないことなのである。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.63.6
Hoc per baptismatis sacramentum Christus operatur, ut exuat unusquisque quod natus est, induat quod renatus: fiat non familiae haeres, sed gratiae; ut perpetuum domicilium habitationis aeternae sibi possit acquirere.
PL 14, 999Cこれをキリストは洗礼の秘跡によって行う。各人が、生まれつきのものを脱ぎ、新たに生まれたものをまとうように。家系ではなく恩寵の相続人となり、永遠の住まいという永続の宿を自分のものにできるように。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.63.7
Qui autem habitare meruerit in saeculum saeculi, et ipse honorificabit Deum in saecula saeculorum.
PL 14, 999Cそして、世々限りなく住むに値する者は、自らもまた世々限りなく神を尊ぶであろう。