ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 14 › Enarrationes in XII Psalmos Davidicos

In Psalmum I, Caput XLII 詩篇1篇講解 第XLII章

Ambrose of Milan · Enarrationes in XII Psalmos Davidicos · PL 14, 944A · 4 sectiones

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 1.42.1

1

Mystica salvant, et a morte liberant: moralia autem ornamenta decoris sunt, non subsidia redemptionis.

PL 14, 944A

奥義にかかわるものは救い、死から解放する。しかし道徳にかかわるものは、美しさの飾りであって、贖いの助けではない。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 1.42.2

2

Praestare autem mystica moralibus etiam ipse Dominus docet in Evangelio suo dicens de Maria, quae sedens secus pedes Domini audiebat verbum illius, cum Martha circa ministerium festinaret, et quereretur quod soror eam propria circa mensae ministerium non juvaret: Martha, Martha, Maria optimam partem sibi elegit, quae non auferetur illi (Luc. X, 41 et 42) .

PL 14, 944A

奥義にかかわるものが道徳にかかわるものに優ることは、主自身も、自らの福音書の中でマリアについて語って教えている。マリアが主の足もとに座ってその言葉を聞き、マルタが給仕に忙しくして、実の妹が食卓の給仕で自分を手伝わないと不平を言ったときのことである。「マルタ、マルタ、マリアは自分のために最善の部分を選んだ。それは彼女から取り去られない」(ルカ10:41、42)。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 1.42.3

3

Si illa quae Christo ministrabat ad mensam, non conferebatur ei quae verbum cupiebat audire; quem operantem studioso cognitionis aeternae conferre poterimus?

PL 14, 944A

食卓でキリストに給仕していた者が、言葉を聞くことを熱望した者に比べられなかったのなら、働く者のうち誰を、永遠の認識に熱心な者と比べることができようか。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 1.42.4

4

Ita tamen, ut nec illius operationi fides, nec hujus cognitioni, sicut Mariae, desit operatio; ne vel folia sine fructu sint, vel fructus sine munimentis naturalibus sit intectus, et pateat injuriae.

PL 14, 944B

ただし、一方〔マルタ〕の働きに信仰が欠けず、他方の認識に、マリアがそうであったように、働きが欠けないためである。葉が実なきものとならないため、また実が自然の守りを欠いて覆われないまま、害にさらされることがないためである。