Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 1.36.1
Est et alia traditio, quia sunt aquae de quibus prohibet nos bibere Hieremias dicens: Quid tibi et viae Aegypti, ut bibas aquam Geon (Jerem. II, 18) ? Est et Tigris fluvius Assyrios praeterfluens. Est et Euphrates in Babyloniam tendens.
PL 14, 941Bまた別の伝承がある。エレミヤが我々に飲むことを禁じている水がある。彼はこう言う。「汝にとってエジプトの道が何だというのか、ギホンの水を飲むとは」(エレミヤ2:18)。また、アッシリア人のそばを流れるチグリス川がある。またバビロニアへ向かうユーフラテス川がある。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 1.36.2
Est et Phison, qui Latina interpretatione oris dicitur commutatio, circumiens terram Evilath, ubi est aurum, et aurum terrae illius bonum; et lapis carbunculus, et lapis prasinus.
PL 14, 941Cまたピションがある。ラテン語に訳せば「口の変化」と言われ、ハビラの地を巡る。そこには金があり、その地の金は良質であって、紅玉の石、緑玉の石もある。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 1.36.3
Merito os illic commutatur, ut non teneatur promissorum fides: sed sit in ore dolus, ubi est aurum bonum; avaritia enim fidem frangit, nec tenet verborum simplicitatem. Ornamenta quoque pretiosa mentem animumque commutant; ut aliud in pectore, aliud in sermone sit.
PL 14, 941C当然、そこでは口が変えられ、約束への信義が守られない。金の良いところには、口に偽りがある。貪欲は信義を破り、言葉の素直さを守らないからである。貴重な装身具もまた、精神と心を変えてしまい、胸の中のことと言葉の中のことが別のものになる。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 1.36.4
In illis ergo regionibus fluminum fuerunt Judaei captivi, abducti in Aegyptum, et ad Assyrios, et ad Babylonios, ubi super flumina Babylonis sedebant, et flebant suae calamitatis aerumnam; et ut hic ipse Propheta testatur (Psal. CXXXVI, 1 et seq.) ; illic suspenderunt organa sua, et omnem deposuere laetitiam, ubi graviora tolerarunt.
PL 14, 941Cそれゆえ、そうした川の地方に、ユダヤの捕囚の民がいた。彼らはエジプトへ、アッシリア人のもとへ、バビロニア人のもとへ連れ去られ、そこでバビロンの川のほとりに座って、自分たちの災厄の苦しみに泣いた。この預言者自身も証しするとおりである(詩篇136:1以下)。そこで彼らは自分たちの楽器を掛け、あらゆる喜びを置いた。そこでいっそう重い苦しみを耐えたからである。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 1.36.5
Denique reliquae decem Tribus ad Assyrios ductae sunt; duae autem Juda et Benjamin tamquam gravioris reae flagitii in Babyloniam transierunt.
PL 14, 941D現に、残りの十部族はアッシリア人のもとへ連れていかれた。しかしユダとベニヤミンの二つは、より重い不品行の罪ある者として、バビロニアへ移った。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 1.36.6
Atrocius enim sacerdotis filia adultera quam caeterae puniuntur; quia sacerdotalis generis gratiam turpi opprobrio decoloravit.
PL 14, 942A実際、祭司の娘が姦淫したときには、ほかの者たちよりも苛烈に罰せられる。祭司の家系の誉れを、恥ずべき汚名によって色あせさせたからである。