ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 14 › Enarrationes in XII Psalmos Davidicos

In Psalmum I, Caput XXIII 詩篇1篇講解 第XXIII章

Ambrose of Milan · Enarrationes in XII Psalmos Davidicos · PL 14, 932A · 4 sectiones

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 1.23.1

1

Si autem in peccato non steteris, nec sic beatus; adhuc habes quo carere debeas. Multae sunt illecebrae, multi a virtute deflexus: gravia irritamenta sunt voluptatum, gravis fomes avaritiae, cupiditas potestatum, honoris ambitio, quae velut veneno quodam mentes hominum, et quadam animas pestilenti vitiorum tabe contaminant.

PL 14, 932A

しかし、罪の中に立ち止まらなかったとしても、それでもなお幸いではない。まだ、避けなければならないものがある。誘惑は多く、徳からの逸脱も多い。快楽の刺激は重く、貪欲の火口は重く、権力への欲望と栄誉への野心は、いわば毒のように人々の心を、またいわば悪徳の疫病のような腐敗によって魂を汚す。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 1.23.2

2

Haec est cathedra pestilentiae super quam sederunt Scribae et Pharisaei, qui imponunt hominibus onera gravia, ipsi autem digito nolunt ea movere.

PL 14, 932A

これこそ、律法学者とファリサイ派の人々が座った疫病の座である。彼らは重い荷を人々に負わせるが、自分ではそれを指一本動かそうとしない。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 1.23.3

3

Has cathedras de templo Salvator ejecit eorum qui se de honore jactarent, primatus quaererent dignitatum; eorum qui sacerdotio vel primatu honoris uterentur ad quaestum; eorum qui indulgentes gulae, nequaquam debitam continentiae praestarent custodiam.

PL 14, 932A

救い主は、これらの座を神殿から追い出した。栄誉を誇り、高い位の首座を求める者たち、祭司職や首位の栄誉を利得のために用いる者たち、大食に耽って、守るべき節制の見張りをまったく果たさない者たちの座である。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 1.23.4

4

Haec vera est pestilentia. Denique Heli filii erant filii pestilentiae. In hac quadam sede vitiorum prohibet Scriptura nos cervicem inflectere, viresque totius corporis reclinare. Adverte igitur proprietates.

PL 14, 932B

これこそまことの疫病である。実際、エリの子らは疫病の子らであった。聖書は、悪徳のいわばこの座に、首を曲げ、全身の力を横たえることを我々に禁じている。それゆえ、その特質に注意せよ。