ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 14 › Enarrationes in XII Psalmos Davidicos

In Psalmum XLVII, Caput XVI 詩篇47篇講解 第XVI章

Ambrose of Milan · Enarrationes in XII Psalmos Davidicos · PL 14, 1152B · 4 sectiones

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 47.16.1

1

(Vers. 10.) Suscepimus, inquit, Deus, misericordiam tuam in medio templi tui. Si ad Filium Dei dicitur, templum ita intelligimus, secundum quod ipse de corpore suo dixit: Solvite templum hoc, et in triduo resuscitabo illud (Joan. II, 19) .

PL 14, 1152B

(第10節)「神よ、我々は汝の慈しみを、汝の神殿の真ん中で受けた」と彼は言う。神の子に向けて言われているなら、神殿をこのように解する。彼が自らの体について言ったことに従ってである。「この神殿を壊せ。三日のうちに私はそれをよみがえらせる」(ヨハネ2:19)。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 47.16.2

2

Vere templum Dei corpus est Christi, in quo est nostrorum purificatio peccatorum. Vere templum Dei caro illa in qua nullum peccati potuit esse contagium; sed pro delicto mundi totius fuit ipsa sacrificium.

PL 14, 1152B

まことに、キリストの体は神の神殿であり、その中に我々の罪の清めがある。まことに、罪の汚れがありえなかったあの肉は神の神殿であるが、全世界の罪のために、それ自身がいけにえとなった。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 47.16.3

3

Vere templum Dei caro illa, in qua Dei imago fulgebat, et corporaliter plenitudo divinitatis habitabat; quoniam ipse Christus est plenitudo. Ergo ad ipsum dicitur: Suscepimus, Deus, misericordiam tuam in medio templi tui.

PL 14, 1152B

まことに、あの肉は神の神殿である。その中で神の似姿が輝き、神性の充満が体をもって宿っていた。キリスト自身が充満だからである。それゆえ彼に向かって言われる。「神よ、我々は汝の慈しみを、汝の神殿の真ん中で受けた」。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 47.16.4

4

Quod quid est, nisi quod ait: Medius vestrum stat, quem vos nescitis (Joan. I, 26) ; hoc est, in medio vestri est, et non videtur? Si autem ad Patrem refertur, quid est: In medio templi tui; nisi quia Deus erat in Christo mundum reconcilians sibi?

PL 14, 1152C

これは、彼が「汝らの真ん中に、汝らの知らない者が立っている」(ヨハネ1:26)と言ったことでなくて何であろうか。すなわち、「汝らの真ん中にいるのに、見えない」ということである。しかし父に関わるなら、「汝の神殿の真ん中で」とは何か。神がキリストにおいて世を自分と和解させていた、ということでなくて何であろう。