ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 14 › Enarrationes in XII Psalmos Davidicos

In Psalmum XLIII, Caput LXXVII 詩篇43篇講解 第LXXVII章

Ambrose of Milan · Enarrationes in XII Psalmos Davidicos · PL 14, 1126B · 5 sectiones

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.77.1

1

Ecce vide gratiam Christi, vide beneficia ejus. Posteaquam Christus advenit, haec caro quae erat umbra mortis, coepit per gratiam Domini refulgere, et habere lumen proprium; unde et dictum est: Lucerna corporis tui est oculus tuus (Matth. VI, 22) .

PL 14, 1126B

見よ、キリストの恩寵を見よ、その賜物を見よ。キリストが来たのち、死の陰であったこの肉は、主の恩寵によって輝き始め、固有の光を持ち始めた。それゆえ、「汝の体の灯火は汝の目である」(マタイ6:22)と言われた。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.77.2

2

Sed vide de quo oculo dicat; non de exteriore, sed de interiore: Si oculus, inquit, tuus simplex fuerit, totum corpus tuum lucidum erit (Ibid.) . Interior utique est oculus, qui totum hominis corpus illuminat.

PL 14, 1126C

だが、どの目について言っているのかを見よ。外の目ではなく内の目である。「もし汝の目が純一であれば、汝の体全体が明るくなる」と彼は言う(マタイ6:22)。人の体全体を照らす目は、確かに内の目である。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.77.3

3

Interior est etiam oculus, qui aufert toti corpori caecitatem; quia scriptum est: Si autem nequam fuerit oculus tuus, totum corpus tuum tenebrosum erit (Ibid., 23) . Vides in uno homine unde tenebrae nascantur, unde lumen oriatur.

PL 14, 1126C

体全体から盲目を取り去る目もまた、内の目である。「だがもし汝の目が悪ければ、汝の体全体が暗くなる」と書かれているからである(マタイ6:23)。一人の人のうちで、闇がどこから生まれ、光がどこから昇るかを、あなたは見る。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.77.4

4

Ipse ergo tibi es caligo, vel lumen. Caligo iniquitatis est, tenebrae peccatorum: lumen innocentiae. Ipse tibi ergo es vel injuriae auctor, vel gratiae: operatio divina nihil errat. Lumen in te ipso est; quia innocens infantia tua est.

PL 14, 1126C

それゆえあなた自身が、自分にとって闇であり、また光である。闇は不法の闇、罪の暗がりであり、光は無垢の光である。それゆえあなた自身が、自分にとって、不当の原因であり、あるいは恩寵の原因である。神の働きには誤りがない。光はあなた自身のうちにある。あなたの幼年は無垢だからである。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.77.5

5

Pura mens hominis ante adolescentiae lubricum, et juventutis errorem. Tu tibi ergo tenebras fecisti esse quod lumen est. Denique idem oculus, hoc est, sensus hominis, tenebrosus est in peccatore, splendidus in innocente.

PL 14, 1126C

人の精神は、青年期の滑りやすさと若年の過ちの前では、清い。それゆえ、光であるものを、あなたは自分にとって闇にしてしまった。実際、同じ目、すなわち人の感覚は、罪人においては暗く、無垢の者においては輝く。