ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 14 › Enarrationes in XII Psalmos Davidicos

In Psalmum XXXVIII, Caput XVI 詩篇38篇講解 第XVI章

Ambrose of Milan · Enarrationes in XII Psalmos Davidicos · PL 14, 1047A · 8 sectiones

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 38.16.1

1

(Vers. 5.) Locutus sum in lingua mea: notum fac mihi, Domine, finem meum: et numerum dierum meorum qui est; ut sciam quid desit mihi. Bonus ignis, qui fecit ut Propheta loqueretur.

PL 14, 1047A

(第5節)「私は私の舌で語った。主よ、私の終わりと、私の日々の数がどれほどであるかを、私に知らせよ。私に何が欠けているかを知るために」。預言者に語らせた火は、良い火である。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 38.16.2

2

Et vide ne ipse sit ignis qui visus est, quando in die Pentecostes in unum locum discipulis congregatis, decidit cum vi magna super eos Spiritus sanctus, et linguis variis loquebantur.

PL 14, 1047A

そして見よ、これは、ペンテコステの日に、弟子たちが一つの場所に集まっていたとき、大きな力をもって彼らの上に聖なる霊が降り、彼らがさまざまな言葉で語ったとき、見られた火そのものではないか。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 38.16.3

3

Sic enim scriptum est: Quia visae sunt linguae eorum dispersae tamquam ignis (Act. II, 3) . Hic est ergo qui dixit ad Hieremiam: Ecce do tibi in os verba mea in ignem (Jerem. V, 14) .

PL 14, 1047A

こう書かれているからである。「彼らの散らされた舌が、火のように見えた」(使徒言行録2:3)。これこそ、エレミヤに言った者である。「見よ、私は汝の口に、私の言葉を火として置く」(エレミヤ5:14)。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 38.16.4

4

Hanc ergo et David linguam ignis accepit, ut divinae cognitionis succensus ardore loqueretur: Notum fac mihi, Domine, finem meum.

PL 14, 1047A

ダビデも、この火の舌を受け、神の認識の熱に燃え立って語った。「主よ、私の終わりを私に知らせよ」。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 38.16.5

5

Non de morte sua quaerit (neque enim hic finis resurrecturo) sed de eo fine quaerit, de quo Apostolus dixit (I Cor. XV, 24 et seq.) : Quia ille finis, quando Dominus Jesus tradet regnum Deo Patri, et evacuabit omnes Principatus et Potestates: et quando mors novissima omnium destruetur: ut mala deficiant, et bona aeterna succedant.

PL 14, 1047A

彼は自分の死について尋ねているのではない(復活しようとする者にとって、これは終わりではないからである)。使徒が語った終わりについて尋ねているのである(一コリント15:24以下)。「その終わりとは、主イエスが王国を神なる父に引き渡し、すべての権天使と能天使を無力にするときであり、また死がすべてのものの最後に滅ぼされるときである」。悪が尽き、永遠の善が続くようにである。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 38.16.6

6

Et ideo dictum est: Fugit dolor, tristitia, et gemitus (Esai. XXXV, 10) . Hunc finem in hominibus operabatur et Paulus dicens: Et quis est qui laetificat me, nisi qui contristatur ex me (II Cor., II, 2) ?

PL 14, 1047B

だから、こう言われている。「痛みと悲しみとうめきは逃げ去る」(イザヤ35:10)。この終わりを、パウロも人々の間で働かせて言った。「私を喜ばせる者は、私によって悲しむ者のほかに誰がいるか」(二コリント2:2)。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 38.16.7

7

Objurgando enim dolorem, tristitiam, gemitus excitabat, ut agerent poenitentiam; quo irrevocabilem veniam et salutem, cujus Deum non poeniteret, mererentur. Ille igitur verus est finis, qui non unius erit finis, sed omnium. Quomodo ergo finem meum dixit?

PL 14, 1047B

実際、彼は譴責することによって、痛み、悲しみ、うめきを起こし、悔い改めを行わせた。それによって、神が悔いることのない、取り消されえない赦しと救いを、彼らが得るためである。したがって、それこそ真の終わりであり、一人の終わりではなく、すべての者の終わりとなるであろう。では、なぜ「私の終わり」と言ったのか。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 38.16.8

8

Sed considera quis loquatur. Utique homo, vel unus ex hominibus usus communitate substantiae, vel quia ad formam universorum describitur, et ad perfectionem consummati hominis eruditur.

PL 14, 1047B

しかし、誰が語っているかを考えよ。もちろん人間である。実体の共通性によって人間たちの一人であるか、あるいはすべての者の型に従って描き出され、完成した人間の完全さへと教育されているのである。