ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 14 › Enarrationes in XII Psalmos Davidicos

In Psalmum XL, Caput XLI 詩篇40篇講解 第XLI章

Ambrose of Milan · Enarrationes in XII Psalmos Davidicos · PL 14, 1087A · 6 sectiones

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 40.41.1

1

Et quia geminum psallendi officium demonstravit, geminam quoque vocem esse Scriptura edocuit, Propheta dicente: Voce mea ad Dominum clamavi, et vox mea ad Deum, et intendit mihi (Psal. LXXVI, 2). Quid est mea? Potuit enim dicere: Clamavi ad Dominum.

PL 14, 1087A

そして、歌うことの務めが二重であると示したので、聖書は声もまた二重であると教えた。預言者が言う。「私の声で私は主に叫んだ。私の声は神に向かい、彼は私に耳を傾けた」(詩篇76:2)。「私の」とは何か。「私は主に叫んだ」と言うこともできたはずである。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 40.41.2

2

Sed quae nostra est vox; nisi ista quae melior est, quae nescit errare? Nam ex multiloquio peccatum incurrimus, et vitare non possumus.

PL 14, 1087B

しかし、我々の声とは何か。このより善い、誤ることを知らない声でなくて何であろう。多弁によって我々は罪に陥り、それを避けることができないからである。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 40.41.3

3

Illa vox Prophetae est quae ad Deum pervenit, quae tacente Moyse, clamavit ad Dominum: qua etiam in orationibus suis Anna clamabat, cum oris sui labia non moveret; et impetravit filium, quem ante diu non impetraverat, cum corporis voce clamasset.

PL 14, 1087B

あの声こそ預言者の声であり、神に届くものである。それは、モーセが黙しているとき、主に叫んだ。この声でハンナも祈りの中で叫んだ。口の唇を動かさずにである。そして、以前に体の声で叫んだときには長く得られなかった息子を、彼女は得たのである。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 40.41.4

4

De hac voce dixit Dominus: Tu autem cum oras, intra in cubiculum tuum, et clauso ostio, ora Patrem tuum, qui est in abscondito: et Pater tuus qui videt in abscondito, reddet tibi (Matth. VI, 6) . Quid est reddet? Hoc est, quod deprecatus es, quod orasti.

PL 14, 1088A

この声について主は言った。「しかし汝は、祈るとき、汝の部屋に入り、戸を閉めて、隠れたところにいる汝の父に祈れ。そして隠れたところで見る汝の父は、汝に報いる」(マタイ6:6)。「報いる」とは何か。あなたが願ったもの、祈ったものを〔与える〕ということである。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 40.41.5

5

Sicut enim peccatores de manu Domini recipiunt peccata sua duplicia; ita e contrario justi recipiunt cum affectu propria postulata. Audi quomodo recipiant. Ascendit oratio tua ad Deum, et descendit ad te.

PL 14, 1088A

罪人たちが主の手から自らの罪を二倍にして受けるように、反対に義人たちは、自らの願ったものを成就をもって受ける〔底本は affectu(心をこめて)。ミーニュの脚注は、写本はすべて affectu だが、旧版は effectu と読むとする。旧版の effectu に従った〕。いかに受けるかを聞け。あなたの祈りは神へ上り、あなたのもとへ下る。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 40.41.6

6

Unde et in psalmo legimus: Et oratio mea in sinum meum convertetur (Psal. XXXIV, 13) ; ut fructum scilicet referat postulanti. Benedictus Dominus Deus Israel, qui tanta nobis aperuit mysteria: a saeculo, et in saeculum; id est, ex infinito in infinitum: Fiat, fiat.

PL 14, 1088A

それゆえ詩篇でも我々は読む。「そして私の祈りは私の懐に返るであろう」(詩篇34:13)。願う者に実りを返す、ということである。「主、イスラエルの神は祝福される」。彼は我々にこれほどの奥義を開いたのである。「世から世まで」、すなわち、無限から無限まで。「そうあれ、そうあれ」。