Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.70.1
Sunt autem qui etiam in confusione sua gloriantur; sicut illi de quibus dicit Apostolus: Quia gloria eorum in confusione ipsorum (Philip. III, 19) ; quibus contraria est gloria Christi, qui crucem suscepit, nec confusionem refugit.
PL 14, 1123Aしかし、自分の恥辱を誇る者たちもいる。使徒が彼らについて言うとおりである。「彼らの栄光は彼ら自身の恥辱にある」(フィリピ3:19)。キリストの栄光は、この者たちとは反対である。彼は十字架を受け、恥辱を避けなかった。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.70.2
Quam nos quoque minime timere debemus, nec formidine aut fastidio declinare; ne peccatum supra nos adducat, quae potest adducere gratiam vitae.
PL 14, 1123A我々もこの恥辱を決して恐れてはならず、恐怖や嫌悪から避けてはならない。命の恩寵をもたらしうるものを避けることが、かえって罪を我々の上に招かぬようにするためである〔adducat の主語は定かでない。恥辱を避けることと取った〕。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.70.3
Est enim et confusionis gloria, ut si in multos gentiles incidas, vel philosophos, et illi tibi objiciant crucem Christi, et verbo respondere non possis, nec salutaria quisquam audiat verba referentem, est confusio; sed a voce exprobrantis et obloquentis: a facie inimici et persequentis.
PL 14, 1123B恥辱にも栄光がある。たとえば、多くの異邦人や哲学者に出会い、彼らがあなたにキリストの十字架を突きつけ、あなたが言葉で答えられず、救いの言葉を述べても誰も聞こうとしないなら、それは恥辱である。だがそれは、咎め立てし悪口を言う者の声から、敵であり迫害する者の顔からの恥辱である。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.70.4
Et ideo noli respondere insipienti ad insipientiam ejus: esto sicut homo mutus et tacens, et quasi non audiens verba insultantium et obloquentium; non quo respondere nequeas, sed quo respondere non debeas. Omni enim rei tempus: tempus tacendi, et tempus loquendi.
PL 14, 1123Bそれゆえ、「愚か者にはその愚かさに応じて答えるな」。物言わぬ黙した人のようであれ。嘲る者たち、悪口を言う者たちの言葉を聞いていないかのようであれ。答えられないからではなく、答えるべきでないからである。「すべてのことに時がある。黙る時があり、語る時がある。」
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.70.5
Tacendum est, quando paratum non invenis auditorem: loquendum est, quando Dominus linguam eruditionis indulget; ut sermo tuus operetur in affectibus audientium. Quomodo autem te audiat, qui ideo tibi obloquitur, eo quod salubrem tuum nolit audire sermonem?
PL 14, 1123B聞き手が備えているのを見いださないときは黙らねばならない。主が教えの舌を与えるときは語らねばならない。あなたの言葉が聞き手の心情に働くためである。だが、あなたの救いの言葉を聞こうとしないがゆえにあなたに悪口を言う者が、どうしてあなたの言うことを聞こうか。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.70.6
Aut quomodo tibi acquiescat, qui persecutor est, et velit te sibi vindicare? Aut, ut Aquila dixit, vel Symmachus, ut ulciscatur et puniat in te, quod Christi haereditas ad gentes videatur esse transfusa?
PL 14, 1123Cあるいは、迫害者であって、あなたに報復しようとする者〔te sibi vindicare は「あなたを自分のものとする」とも読めるが、続くアキュラやシュンマコスの「復讐し罰する」と対になるので、報復の意に取った〕が、どうしてあなたに従おうか。あるいは、アキュラやシュンマコスが言ったように、キリストの相続が諸国民に移されたように見えることを、あなたにおいて復讐し罰しようとする者が、〔どうして従おうか〕。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.70.7
Longe itaque ista confusio a confusione et opprobrio peccatoris. Istius enim conscientia illuminatur, qui oblitus non est Dei sui: illorum confunditur, quorum ingenium caligat atque perturbat recordatio delictorum.
PL 14, 1123Cそれゆえ、この恥辱は、罪人の恥辱や辱めから遠い。この者の良心は、自分の神を忘れなかったことで照らされる。あの者たちの良心は、その才知が曇り、罪の記憶に乱される者たちのものであり、恥じ入らされる。