Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 1.31.1
Ideoque die et nocte in Lege meditatur; in quo non tam continua legendi postulatur intentio, quam servandae Legis affectus. Ille enim plene meditatur, qui sibi ipse lex est, scriptum in corde suo legis intendens.
PL 14, 938Aそれゆえ、彼は昼も夜も律法を思い巡らす。ここで求められているのは、絶えず読む専心というよりも、律法を守る心情である。実際、完全に思い巡らす者とは、自分自身が自らにとっての律法となり、律法の書かれたものを自らの心の中に見据えている者である。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 1.31.2
Aquila tamen diem tantummodo posuit, non etiam noctem. Quod non tam a caeteris discrepans, quam alio referens posuit; quoniam qui Legem meditatur, semper in luce est, noctem non habet.
PL 14, 938Aしかしアキュラは、昼だけを置き、夜は置かなかった。これは他の訳と食い違っているというよりも、別のことを指して置いたのである。律法を思い巡らす者は、いつも光の中にいて、夜を持たないからである。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 1.31.3
Etenim cujus lucent opera, non potest utique in tenebris ambulare; quia justitia ejus sicut lumen effulget. Meditetur ergo Legem vita nostra, meditetur conversatio, meditetur actus, meditetur intellectus mysteriorum coelestium.
PL 14, 938A実際、その行いが輝いている者は、闇の中を歩むことなどできない。その人の正義は光のように輝き出るからである。それゆえ、我々の生活が、振る舞いが、行いが、天の奥義の理解が、律法を思い巡らすようにせよ。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 1.31.4
Lex enim exemplar est et umbra coelestium, umbra futurorum bonorum, quae is qui credit in Lege, in Evangelio recognoscit. Meditetur in tenebris et die, id est, et in adversis positus, et prosperis. Lex enim praecipit ut diligas Dominum tuum.
PL 14, 938A実に律法は、天のものの模範であり影であり、来るべき善きものの影である。律法を信じる者は、それを福音の中で認める。闇の中でも昼にも思い巡らすようにせよ。すなわち、逆境に置かれていても順境にあっても、である。実際、律法は命じている、あなたの主を愛せよと。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 1.31.5
Qui diligit, in omni statu suo debet servare diuturnae charitatis affectum. Pater diligit filium, diligit etiam cum arguit, diligit etiam cum verberat baculo; qui enim parcit baculo suo, odit filium suum. Nos quoque Dominus castigat, et diligit.
PL 14, 938B愛する者は、自分のあらゆる境遇の中で、永続する愛の心情を保たねばならない。父は子を愛する。叱るときにも愛し、杖で打つときにも愛する。実際、「自分の杖を惜しむ者は、自分の子を憎む」。我々をも主は懲らしめ、そして愛する。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 1.31.6
Itaque etiam cum digna coertione committimus, ille tamen diligit, qui etiam recipit offensum. Castigat enim Dominus omnem filium quem recipit. Et tu cum castigaris dilige; quia ideo castigaris, ut recipiaris.
PL 14, 938Bそれゆえ、我々が当然の懲らしめに値することをしでかすときにも、主は愛している。過ちを犯した者をも迎え入れるからである。実際、「主は、迎え入れるすべての子を懲らしめる」。あなたも、懲らしめられるときには愛せよ。懲らしめられるのは、迎え入れられるためだからである。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 1.31.7
Nam quid grande est, si tunc diligas Dominum Deum tuum, cum tibi abundant omnia, cum frueris optatis, cum honoribus, facultatibus, liberis gaudes. Et homini, a quo acceperimus beneficium, gratiam referre consuevimus.
PL 14, 938B実際、あなたの神である主を愛するのが、万事があなたに満ち溢れ、望むものを享受し、栄誉と財産と子供たちを喜んでいるときだけだとしたら、何が偉大であろうか。また我々は、恩を施してくれた人に対して、感謝を返すのを常としている。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 1.31.8
Denique cum laudaretur Job judicio coelesti, hoc retulit diabolus (Job, I, 10 et 11): Minime mirum si gratus esset Deo, cui tanta suppeteret affluentia prosperorum; sed tunc probandum, si illa amittat universa, et pii cultoris praestet officium.
PL 14, 938C現にヨブが天の判断によって称えられたとき、悪魔はこう言い返した(ヨブ記1:10、11)。あれほど多くの繁栄が彼に豊かに備わっていたのだから、神に感謝していても少しも不思議ではない。試されるべきなのは、それらをすべて失ってもなお、敬虔な礼拝者の務めを果たすかどうか、そのときである、と。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 1.31.9
Haec igitur prima virtus, ut non frangaris adversis, non extollaris secundis. Id te Lex docet, ut in afflictione non relaxes intentionem, nec desperationem induas; victor non dicas: Virtus mea et fortitudo mea haec tribuit mihi (Deut. VIII, 17) ; sed omnia noveris divinae misericordiae deputanda.
PL 14, 938Cそれゆえ、これが第一の徳である。すなわち、逆境に打ち砕かれず、順境に思い上がらないことである。律法はあなたにそれを教える。苦難の中で気構えを緩めず、絶望をまとわない。勝者となっても、「私の力と私の強さが、これを私に与えた」(申命記8:17)と言わない。むしろ、すべては神の慈しみに帰すべきものと知るのである。