Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 61.4.1
(Vers. 2) Nonne Deo subdita erit anima mea? Suscepturus carnem hominis Dominus noster Jesus, ut in se eam ipse mundaret, quid prius quam peccati veteris primum debuit abolere contagium?
PL 14, 1167B(第2節)「私の魂は神に服するのではないか」。我々の主イエスは、人の肉を引き受けて、それを自らのうちで清めようとしていた。古い罪の汚染を最初に廃すること以上に、何を先にすべきであっただろうか。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 61.4.2
Nam quia per inobedientiam culpa irrepserat, dum mandata divina temerantur, obedientiam utique prae caeteris debuit reformare, ut seminarium erroris excluderet.
PL 14, 1167B咎は、神の戒めが犯されることによって、不従順を通して忍び込んだのであるから、彼は他の何よりも従順を作り直し、誤りの苗床を断たねばならなかった。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 61.4.3
Fibra enim peccati inde manaverat: et ideo sicut bonus medicus radices prius ulceris debuit amputare; ut medicamentorum salubre remedium vulneris ora sentirent.
PL 14, 1167C罪の根はそこから流れ出たからである。それゆえ、良い医者のように、まず腫れ物の根を切り取らねばならなかった。薬の癒やしの効き目を、傷口が感じるようにするためである。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 61.4.4
Frustra enim cicatricem curaveris, si serpant interiora contagia; immo acerbatur vulnus, si foris clauditur, cum interius virus exaestuat. Nam quid proderat donasse peccatum, si peccandi maneret affectus? Hoc erat non sanare cicatricem, sed claudere.
PL 14, 1167C内なる汚染が広がるなら、傷跡を癒やしても無駄である。むしろ、内側で毒が煮えたぎっているのに外が閉じられれば、傷は悪化する。罪を赦したとしても、罪を犯す心の傾きが残るなら、何の益があったろうか。これは傷跡を癒やすのではなく、閉じることであった。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 61.4.5
Voluit itaque mundare vulnus, ut affectum sanaret; ne inobedientiae sors ulla remaneret. Suscepit ipse obedientiam, ut nobis eam transfunderet.
PL 14, 1167Cそれゆえ彼は、傷を清めて、心の傾きを癒やそうとした。不従順の分け前が何も残らないようにするためである。彼は自ら従順を引き受け、それを我々に注ぎ込んだ。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 61.4.6
Sic enim oportebat, ut quoniam per inobedientiam unius hominis peccatores constituti erant plurimi, per unius rursus obedientiam justi constituerentur multi.
PL 14, 1167Cこうあるべきだったからである。一人の人の不従順によって多くの者が罪人とされたのだから、一人の従順によって、また多くの者が義人とされるように、と。