Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.41.1
Quid est autem quod ait audisse hominem, et hominem illum in Christo, quae non licet homini loqui? Quomodo hoc convenit, ut non licuerit homini loqui, quae licuerit homini audire?
PL 14, 987Bでは、彼が、人が聞いたと言い、しかもキリストにあるその人が、人間が語ることの許されないことを聞いたと言うのは、どういうことか。人間が語ることを許されなかったことを、人間が聞くことは許された、というのが、どうして合うのか。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.41.2
Si ipsi homini qui audivit, non licet loqui, quomodo ei creditum est audire, quod non permissum est loqui? quae ista distantia est? Si alteri homini qui esset exterior, quomodo potuit homo cognoscere quod homini non licebat audire?
PL 14, 987B聞いた当の人に語ることが許されないのなら、語ることが許されなかったことを聞くことが、その人にどうして委ねられたのか。この隔たりは何か。もし外なる人であるほかの人にであるなら、人間に聞くことが許されなかったことを、人間がどうして知り得たのか。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.41.3
Unde videtur non gratia loquendi illi homini defuisse qui esset in Christo, cui non defuit; sed eis qui audirent, locum, tempus, meritum defuisse.
PL 14, 987Cこのことから、キリストにあったその人に語る恩寵が欠けていたのではない、彼には欠けていなかったと思われる。欠けていたのは、聞く者たちに、場所と時と功績だったのである。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.41.4
Ille enim in coelo audivit; et ideo non competere judicatum est, ut id loqueretur in terris, quod audisset in coelo; cum in ipsa terra sit ista discretio, ut quod in altera regione canitur, in altera non canatur, secundum quod scriptum est: Quomodo cantabimus canticum Domini in terra aliena (Psal. CXXXVI, 4) ?
PL 14, 987C彼は天で聞いた。それゆえ、天で聞いたことを地上で語るのはふさわしくないと判断された。地そのものにおいてさえ、ある地方で歌われることがほかの地方では歌われないという区別があるからである。「我々はどうして、主の歌を異国の地で歌えようか」(詩篇136:4)と書かれているとおりである。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.41.5
Denique Hebraei non canebant in terra captivitatis, quod in sua patria canere consueverant. Haec terra captivitatis est, alia terra libertatis est; ista peccati, illa quietis aeternae; vallestris ista, illa coelestis.
PL 14, 987Cつまりヘブライ人たちは、捕囚の地では、自分たちの故国で歌い慣れていたものを歌わなかった。この地は捕囚の地であり、もう一つの地は自由の地である。こちらは罪の地、あちらは永遠の安息の地である。こちらは低地のもの〔vallestris は通常の語形でない。谷、低地に属する、の意に解した〕、あちらは天のものである。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.41.6
Ergo in coelo illa nunc praedicabat Paulus, quae terris ante praedicare non poterat; inter perfectos enim secreta sapientiae sunt loquenda.
PL 14, 987Dしたがってパウロは、いま天で、かつて地上では宣べ伝えられなかったことを宣べ伝えていた。秘められた知恵は、完全な者たちの間で語られるべきだからである。