ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 14 › Enarrationes in XII Psalmos Davidicos

In Psalmum LXI, Caput XXI 詩篇61篇講解 第XXI章

Ambrose of Milan · Enarrationes in XII Psalmos Davidicos · PL 14, 1175C · 6 sectiones

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 61.21.1

1

Sed esto, ad mortem me usque appetierunt, quaesierunt ad necem dicentes: Tollamus justum, tollamus misericordem; quia gravis est nobis etiam ad videndum: sed etiam existimationem meam, castimoniam meam sauciandam falsis calumniis putaverunt; hoc est enim: Pretium meum cogitaverunt repellere; quia pretium nostrum pudicitia est, quae nos separat a pecudibus, angelis jungit.

PL 14, 1175C

しかし、よしとしよう。彼らは私を死に至るまで狙い、殺すために私を求めて言った。「義人を取り除こう、慈しみ深い者を取り除こう。我々には見るのさえ重いからだ」。しかし彼らは、私の評判、私の貞潔までも、偽りの中傷で傷つけようと考えた。すなわち、「彼らは私の代価を退けようと考えた」とはこのことである。我々の代価は貞潔であり、それは我々を家畜から分け、天使に結びつけるからである。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 61.21.2

2

Pretium nostrum misericordia est, quae nos dum confertur inopibus, redimit a morte. Pretium nostrum fides est, quae omnes homines gentili errore et servitute depressos Christo acquisivit.

PL 14, 1175C

我々の代価は慈しみである。それは貧しい者たちに与えられるとき、我々を死から贖う。我々の代価は信仰である。それは、異邦人の誤りと隷属に押さえつけられたすべての人間を、キリストのために獲得した。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 61.21.3

3

Pretium nostrum bona existimatio est; quia uniuscujusque nostrum meritorum series aestimatur. Pretium nostrum munditia atque simplicitas est; quia scriptum est: Possessio pretiosa vir mundus (Prov. XII, 27) ; nihil enim pretiosius viro simplici.

PL 14, 1175C

我々の代価は良い評判である。我々一人ひとりの功績の連なりが評価されるからである。我々の代価は清さと純真である。「清い人は貴重な所有物である」(箴言12:27)と書かれているからである。純真な人より貴いものはない。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 61.21.4

4

Unde Apostolus pulchre: Abundavit, inquit, in divitiis simplicitatis suae (II Cor. VIII, 2) . Quid enim simplicitate ditius: quae sicut bonus paterfamilias satis sibi abundat, et sua puritate contenta, non quaerit alienum, nec abrodit; sed de se caeteros fingit?

PL 14, 1176A

それゆえ使徒は見事に言う。「彼はその純真の富において満ちあふれた」(二コリント8:2)。純真より豊かなものがあろうか。それは、善い家長のように、自分にとって十分に満ち足り、自分の清らかさに満足して、他人のものを求めず、かじり取りもせず、自分を基準にほかの人々を思い描くのである。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 61.21.5

5

Innocens enim credit omni verbo, nec se in artes varias saepe commutat; sicut astutia quae ut sit cauta, timet omnia, nec se consiliis suis credit: versat suas ipsa sententias. Simplicitas autem timere nil novit.

PL 14, 1176A

無垢な者は、どんな言葉も信じ、さまざまな術策へとしばしば自分を変えることもないからである。狡猾が、用心深くあるために万事を恐れ、自分のはかりごとさえ信じず、自分の判断をひっくり返すのとは違う。純真は、何も恐れることを知らない。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 61.21.6

6

Hoc igitur genere pretium justi repellere tentaverunt; etsi possit et illud intelligi, quia aurum ejus manibus accipiebant, corde intimo repellebant, praedam tenentes, fidem negantes.

PL 14, 1176A

彼らはこのようなやり方で、義人の代価を退けようとした。また、次のようにも解することができる。彼の金を手では受け取りながら、心の奥では退けていた、すなわち、獲物を握りながら信義を否んでいたのである。