ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 14 › Enarrationes in XII Psalmos Davidicos

In Psalmum XXXV, Caput XV 詩篇35篇講解 第XV章

Ambrose of Milan · Enarrationes in XII Psalmos Davidicos · PL 14, 959C · 6 sectiones

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 35.15.1

1

Bene de eo prophetia addi fecit: Noluit intelligere ut bene ageret; non enim per naturam deliquit, sed per voluntatem. Denique Apostolus erat, audiebat quotidie divina mandata, discebat coeleste mysterium; potuit intelligere ut bene ageret, si voluisset.

PL 14, 959C

預言は、彼について見事にこう付け加えさせた。「善く行うために悟ろうとしなかった」。実際、彼は本性によってではなく、意志によって罪を犯したのである。事実、彼は使徒であり、毎日神の戒めを聞き、天の奥義を学んでいた。望みさえすれば、善く行うために悟ることができた。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 35.15.2

2

Videbat sanari paralyticos, caecis refundi lumen, mortuos resuscitari; num debuit intelligere quod Deus esset, qui talia posset operari? Sed intelligere noluit, quia avarus homo et pecuniae intentus a cognitione divinitatis vigorem suae mentis avertit.

PL 14, 959D

彼は、麻痺した者たちが癒やされ、盲人に光が戻り、死者がよみがえらされるのを見ていた。これほどのことを成し得る者が神であると、悟るべきではなかったか。だが、彼は悟ろうとしなかった。強欲な人間で、金銭に心を向けていたので、神性の認識から自分の精神の力をそらしたのである。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 35.15.3

3

Unusquisque enim qui se flagitiis ingurgitaverit, non vult intelligere quae coelestium mandatorum sunt, ne revocetur a vitiis. Vide illum fugientem intelligere, qui ait: Tenebrae operiunt me, et circumdant parietes: quis scit an videat Dominus (Eccles. XXIII, 26) ?

PL 14, 960A

実際、恥ずべき行いに身を浸した者は皆、悪徳から呼び戻されないために、天の戒めに属することを悟ろうとしない。悟ることを避けているこの者を見よ。彼は言う。「闇が私を覆い、壁が私を囲んでいる。主が見ているかどうか、誰が知るだろうか」(集会の書23:26)〔ミーニュは Eccles. と刷るが、集会の書の句である〕。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 35.15.4

4

Non vult enim quaerere et invenire, quod Deus omnia videat atque cognoscat; ne metu retrahatur a crimine. Vide regem Achab petentem a Nabuthe vineam ejus; cognosce respondentem illum: Absit ut cedam haereditatem patrum meorum (III Reg. XXI, 3) .

PL 14, 960A

彼は、神がすべてを見て知っていることを、探し求めて見いだそうとしないからである。恐れによって罪から引き戻されないためである。アハブ王が、ナボトにそのブドウ畑を求めているのを見よ。ナボトの答えを知れ。「私が父祖たちの相続地を譲るなど、あってはならない」(列王記三21:3)。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 35.15.5

5

Non debuit intelligere quod justa referebat? Sed noluit intelligere ut bene ageret, et aliena non quaereret.

PL 14, 960A

彼は、ナボトが正しいことを言い返していたと、悟るべきではなかったか。だが、善く行い、他人のものを求めないようになるために悟ることを、彼は望まなかったのである。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 35.15.6

6

Non debuit intelligere quod vero Elias Deo serviebat, cum videret in verbo Eliae clausum coelum tribus annis et tribus mensibus; et ad preces ejus pluvias esse demissas, ut arida omnia rigarentur? Sed noluit intelligere, ne perfidiam condemnaret, sequeretur fidem.

PL 14, 960B

エリヤが真に神に仕えていたと、悟るべきではなかったか。エリヤの言葉によって天が三年と三か月閉ざされ、その祈りによって雨が降らされ、乾いたものがすべて潤されたのを見ていたのに。だが、彼は悟ろうとしなかった。不信を断罪して、信仰に従うことになってしまわないためである。