ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 14 › Enarrationes in XII Psalmos Davidicos

In Psalmum XXXVIII, Caput XXXIX 詩篇38篇講解 第XXXIX章

Ambrose of Milan · Enarrationes in XII Psalmos Davidicos · PL 14, 1058B · 5 sectiones

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 38.39.1

1

Non ergo definitive dicit: Non ero; quia alibi dicit: Psallam tibi in cithara, Deus sanctus Israel. Gaudebunt labia mea cum cantavero tibi; et anima mea quam redemisti (Psal. LXX, 22 et 23) . De redemptione ergo praesumit.

PL 14, 1058B

それゆえ、彼は「私は存在しない」と断定して言うのではない。別の箇所で、こう言うからである。「イスラエルの聖なる神よ、私は竪琴で汝に詩篇を歌おう。私が汝に歌うとき、私の唇は喜ぶ。汝が贖った私の魂も喜ぶ」(詩篇70:22、23)。それゆえ、贖いについて彼は確信している。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 38.39.2

2

Et alibi audi dicentem: Placebo Domino in regione vivorum (Psal. CXIV, 9) . Erit ergo qui placere praesumit.

PL 14, 1058B

また別の箇所で、彼が言うのを聞け。「私は生ける者たちの地で、主に喜ばれよう」(詩篇114:9)。それゆえ、喜ばれることを確信する者は、存在することになる。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 38.39.3

3

Potest et sic intelligi; quia dixit: Advena ego sum apud te in terra; et peregrinus, sicut omnes patres mei; et ideo remitte mihi, ut peregrinus esse desinam: remitte mihi exsilium, quo relegatus sum.

PL 14, 1058B

このようにも理解できる。彼は言った。「私は汝のもとの地で寄留者であり、旅人である。私のすべての父祖たちと同じである」。それゆえ、「私を赦せ」とは、旅人であることをやめるために、私が追いやられているこの追放を私に免じよ、ということである。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 38.39.4

4

Si remiseris antequam discedam hinc, non ero amplius exsul atque peregrinus. Cum enim tu remiseris, non ero peregrinus; sed civis ero sanctorum tuorum. Ero cum patribus meis, qui et ipsi fuerunt ante peregrini, nunc vero jam cives sunt.

PL 14, 1058C

私がここから去る前に汝が赦すなら、私はもはや追放された者でも旅人でもない。汝が赦すとき、私は旅人ではなく、汝の聖なる者たちの市民となる。私は父祖たちとともにいる。彼らもまた以前は旅人であったが、いまやすでに市民である。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 38.39.5

5

Ero domesticus Dei, ut poenam non timeam, gratiam merear: per Dominum nostrum Jesum Christum, cum quo tibi est laus, honor, gloria, perpetuitas, cum Spiritu sancto a saeculis, et nunc et semper, et in omnia saecula saeculorum. Amen.

PL 14, 1058C

私は神の家の者となり、刑罰を恐れず、恩寵を受けるにふさわしくなる。我々の主イエス・キリストによって。彼とともに、汝に、聖なる霊とともに、賛美、栄誉、栄光、永続が、世々より、今もつねに、世々限りなくある。アーメン。