ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 14 › Enarrationes in XII Psalmos Davidicos

In Psalmum XXXVII, Caput XXVII 詩篇37篇講解 第XXVII章

Ambrose of Milan · Enarrationes in XII Psalmos Davidicos · PL 14, 1022A · 6 sectiones

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 37.27.1

1

Quid autem est quod ait: Non est pax ossibus meis a facie peccatorum meorum? Quae sunt ista ossa; utrum animae, an corporis?

PL 14, 1022A

では、「私の骨には、私の罪のゆえに平安がない」と彼が言うのは、どういうことか。その骨とは何か。魂の骨か、体の骨か。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 37.27.2

2

Sed non tanta esset doloris cura corporei, ubi et anima laborat; cum sancti sit velle carnem propter animam flagellari; sicut se flagellabat et Paulus, ne ejus reprobaretur assertio.

PL 14, 1022A

しかし、魂が苦しんでいる場合に、体の苦痛への関心がそれほど大きいはずはない。聖なる者は、魂のために肉が打たれることを望むものだからである。パウロも、自分の主張が退けられないように自分を打ちたたいた。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 37.27.3

3

Sunt quaedam interioris ossa hominis, sicut et membra sunt caetera, oculi mentis, et nares; sicut Job dixit: Spiritus divinus qui est in naribus meis (Job. XXVII, 3) . Sunt ergo et ossa, quibus charitatis quaedam compago formatur.

PL 14, 1022A

内なる人にも骨がある。ほかの肢体、すなわち精神の目や鼻もあるのと同じである。ヨブは言った。「私の鼻にある神の霊」(ヨブ記27:3)。それゆえ、愛の結び合いがそれによって形づくられる、そのような骨もある。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 37.27.4

4

Unde et Adam dixit de consorte charitatis, et cohaerede gratiae vitae: Hoc nunc os de ossibus meis, et caro de carne mea (Gen. II, 23) . Quod Apostolus interpretatus ait: Sacramentum hoc magnum est: ego autem dico in Christo et in Ecclesia (Ephes. V, 32) .

PL 14, 1022A

それゆえアダムも、愛の伴侶であり命の恩寵の共同相続人について言った。「これこそ今や、私の骨の骨、私の肉の肉」(創世記2:23)。使徒はこれを解き明かして言う。「この秘義は偉大である。私は、キリストと教会について言っているのである」(エフェソ5:32)。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 37.27.5

5

Christi autem et Ecclesiae sacramentum non carnale, sed spiritale esse quis dubitet; cum bonus quisque in ipso conjugio non carnis, sed virtutis decore teneatur: et mores diligat in uxore, non usus?

PL 14, 1022B

キリストと教会の秘義が肉的ではなく霊的であることを、誰が疑おうか。実際、善い人は誰でも結婚においてさえ、肉ではなく徳の美しさに引かれ、妻において、性の交わりではなく人柄を愛するのである。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 37.27.6

6

Denique audi, quia non secundum carnem loquitur, sed secundum virtutem interiorem: Non est absconditum os meum, quod fecisti in abscondito (Psal. CXXXVIII, 15) . Virtus itaque non caro est, quae Dei Patris novit abscondita.

PL 14, 1022B

さらに聞け。彼が肉に従って語るのではなく、内なる徳に従って語っていることを。「汝が隠れたところで造った私の骨は、隠されていない」(詩篇138:15)。それゆえ、父なる神の隠れたものを知るのは、徳であって肉ではない。