ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 14 › Enarrationes in XII Psalmos Davidicos

In Psalmum XXXVII, Caput XXI 詩篇37篇講解 第XXI章

Ambrose of Milan · Enarrationes in XII Psalmos Davidicos · PL 14, 1019B · 9 sectiones

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 37.21.1

1

Sed forte aliquis dicat: Quomodo in parricidio, vel in incestu manus fuerit Dei, cum opus illud inimici sit? Cognoscamus igitur quoniam et ubi diabolus vulnerat, sagittae Domini vulnerare dicantur.

PL 14, 1019B

しかし、おそらく誰かがこう言うであろう。近親殺しや近親相姦において、それは敵の業であるのに、どうして神の手があったのか、と。それゆえ我々は知ろう。悪魔が傷つけるときにも、主の矢が傷つけると言われるのだと。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 37.21.2

2

Nempe sic legimus, quod cum in concilio angelorum sanctum Job servulum suum Dominus conversus ad diabolum praedicaret (Job. I, 8 et seq.) : ut ureretur invidus, et humani generis adversarius (laus enim inferioris substantiae viri, condemnatio ejus est, qui de statu superiore dejectus est) responderit diabolus, quia non gratis Job Dominum veneraretur, qui nutu Dei omnibus abundaret.

PL 14, 1019B

確かに我々はこう読む。天使たちの会議の中で、主が悪魔に向き直り、自分の僕である聖なるヨブを称賛したとき(ヨブ記1:8以下)、妬み深い人類の敵が焼かれるように(劣った実体の人間への称賛は、より高い地位から突き落とされた者への断罪だからである)、悪魔は答えた。ヨブは、神の意のままにすべてに恵まれているので、ただで主を畏れているのではない、と。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 37.21.3

3

Sed mitte, inquit, manum tuam, et tange omnia quae habet: videamus si non in faciem te benedicat (Job. I, 11) . Et Deus potestatem dedit diabolo, ut mitteret manum suam in omnia quae haberet Job.

PL 14, 1019C

「しかし汝の手を伸ばし、彼が持つすべてのものに触れよ。彼が汝の面前で汝を祝福しないか見てみよう」(ヨブ記1:11)。そこで神は悪魔に、ヨブが持つすべてのものに手を伸ばす権能を与えた。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 37.21.4

4

Quibus gestis, cum sanctus Job immobilis in sua fortitudine permaneret; quia non est motus Job aut interitu filiorum, aut dispendio facultatum: iterum Dominus ad diabolum dixit, illudens ei, quod dissipasset omnia quae habuerat Job, filios ejus interemisset; ipsum tamen nequaquam movere de virtutis statione potuisset.

PL 14, 1019C

これが行われたとき、聖なるヨブは自らの堅固さにおいて揺るがず留まった。ヨブは、子らの死にも財産の損失にも動かされなかったからである。主は再び悪魔に言って、彼をあざけった。ヨブが持っていたすべてを散らし、その子らを殺したのに、それでも彼を徳の持ち場から少しも動かせなかったではないか、と。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 37.21.5

5

Et ille respondit: Quaecumque habet homo, pro anima sua dabit. Sed mitte, inquit, manum tuam, et tange carnem et ossa ejus (Job. II, 4 et 5) . Et accepit iterum potestatem, ut mitteret manum suam in corpus ejus; tamen ut animam ipsius custodiret.

PL 14, 1019C

悪魔は答えた。「人は持っているすべてのものを自分の魂のために差し出す。しかし汝の手を伸ばし、彼の肉と骨に触れよ」(ヨブ記2:4-5)。そして悪魔は再び、ヨブの体に手を伸ばす権能を受けた。ただし、その魂は守ることという条件付きである。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 37.21.6

6

Et perfudit ulceribus sanctum Job (Job XIX, 21) , ubi est egressus a Domino. Advertimus ergo quod manus Domini dicatur, ubi est hominis, diabolo infestante, tentatio.

PL 14, 1019D

そして悪魔は、主のもとから出て、聖なるヨブを潰瘍で覆った(ヨブ記19:21)〔ミーニュの引照の番号は本文の内容と合わない(この出来事はヨブ記2:7)が、刷られたまま写す〕。それゆえ我々は、悪魔が人を悩ませてその人に試みが生じるとき、それは主の手と言われることを知る。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 37.21.7

7

Siquidem et Job manum Domini dixit esse quae se tetigerit (Job XVI, 12) , et sagittas Domini esse memoravit sagittas piratarum. Et tradidit, inquit, me in manus injusti (Ibid., 14) .

PL 14, 1019D

実際ヨブも、自分に触れたのは主の手だと言い(ヨブ記16:12)、主の矢とは海賊たちの矢だと述べた。彼は言う。「主は私を不義な者の手に引き渡した」(ヨブ記16:14)。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 37.21.8

8

Ipse itaque absolvit, quia cum diabolus vulnerat, Domini sunt sagittae, qui vulnerandi permisit diabolo potestatem. Denique si mandes, ut tuus servulus verberetur, nonne etiamsi ab adstante alio caedatur, a te dicitur verberatus?

PL 14, 1019D

こうしてヨブ自身が結論づける。悪魔が傷つけるときにも、矢は主のものであり、主が傷つける権能を悪魔に許したのである。実際、あなたが自分の僕を鞭打つよう命じたなら、たとえ傍らに立つ別の者が打つとしても、その僕はあなたによって鞭打たれたと言われるではないか。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 37.21.9

9

Est et illa ratio; quia Dominus ideo dat tentatori potestatem, ut hominum in tentationibus probetur affectus. Ideo fit persecutio, ut fides luceat, virtus excellat, mens interna omnibus manifestetur.

PL 14, 1020A

次の理由もある。主が試みる者に権能を与えるのは、試みにおいて人々の心情が試されるためである。迫害が起こるのは、信仰が輝き、徳が際立ち、内なる精神がすべての人に明らかにされるためである。