Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 38.11.1
Ergo etsi infirmus es, ora; etsi fortis es, ora. Infirmus pro te oras, fortis pro inimico tuo oras. Bonum scutum infirmitatis, oratio. Tu oras, et Dominus te protegit.
PL 14, 1044Bそれゆえ、あなたが弱いなら祈れ。強いなら祈れ。弱い者は自分のために祈り、強い者は自分の敵のために祈る。祈りは弱さの良き盾である。あなたが祈れば、主があなたを守る。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 38.11.2
Bonum scutum etiam triumphantis, ut inimicum tuum quem possis ferire, defendas; ne ab aliquo trucidetur, et (quod est majus) a Christo, qui dixit: Mihi vindictam, et ego retribuam (Rom. XII, 19) .
PL 14, 1044C祈りは、勝利している者にとっても良き盾である。あなたが打つこともできる敵を守るためである。彼が誰かに屠られぬように、また(これがより大きいことだが)、「復讐は私のもの、私が報いる」と言ったキリストに屠られぬようにである(ローマ12:19)。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 38.11.3
Haec est oratio, quae in sinum convertitur deprecantis, fructum referens eorum quae voluit impetrare; ut dona in ejus animam ac mentem recurrant, quae poposcit a Domino; sicut in posterioribus hic idem propheta te docuit dicens: Sic benedicam te in vita mea, et in nomine tuo levabo manus meas.
PL 14, 1044Cこれが、祈る者の懐に返ってくる祈りであり、望んで得ようとしたものの実りをもたらす。主に求めた賜物が、その魂と精神に還ってくるようにである。同じ預言者が後の箇所で、あなたにこう教えた通りである。「こうして私は、私の生涯のうちで汝を祝福し、汝の名において私の手を上げる」。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 38.11.4
Tamquam adipe et pinguedine repleatur anima mea (Psal. LXII, 5 et 6) . Ipse est sinus animae, secretum orationis ejus penetralia voluntatis, et quaedam recurrentium votorum intima receptacula.
PL 14, 1044C「私の魂が、脂肪と脂で満たされたようになるように」(詩篇62:5、6)。これこそ魂の懐であり、祈りの秘められた所、意志の奥所、返ってくる願いのある奥深い受け皿である。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 38.11.5
Unde et justi in Abrahae sinu requiescere leguntur (Luc. XVI, 22) , quod in ejus gratia, in ejus requie, in ejus placiditate requiescant, qui conformem ei induerint fidem, et eamdem in bonis operibus fecerint voluntatem.
PL 14, 1044Cそれゆえ義人たちは、アブラハムの懐に憩うと読まれる(ルカ16:22)。すなわち、彼の好意、彼の安息、彼の穏やかさのうちに憩うのである。彼と同じ信仰をまとい、同じ意志を善い行いにおいて為した者たちが。