Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 37.22.1
Ergo tentatio quasi sagitta penetrat interiora hominis, et quasi gladius Dei, qui scrutatur interna.
PL 14, 1020Aそれゆえ、試みは矢のように人の内側に突き刺さり、神の剣のように内にあるものを探る。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 37.22.2
Gladius autem verbum est Dei validum, et acutius omni gladio acutissimo: de quo gladio audi dicentem Mariae Simeonem: Et tuam ipsius animam pertransibit gladius; ut revelentur multorum cordium cogitationes (Luc. II, 35) .
PL 14, 1020A剣とは、神の力ある言葉であり、あらゆる鋭い剣よりも鋭い。この剣について、シメオンがマリアに言うのを聞け。「汝自身の魂をも剣が貫く。多くの人の心の思いが明らかになるためである」(ルカ2:35)。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 37.22.3
Verbo enim Dei omnia revelantur, in cujus conspectu nuda et aperta sunt omnia. Anima ipsa videtur, medullae interiores, cogitationesque manifestae sunt: nec ulla postremo est creatura, ut Scriptura dicit (Heb. IV, 12 et 13) , quae se a cognitione ejus abscondat. Ergo vendamus omnia, ut verbum emamus, ipsumque in nostris visceribus recondamus.
PL 14, 1020A神の言葉によってすべてが明らかにされる。その目の前では、すべてが裸であらわだからである。魂そのものが見られ、奥深い髄も、思いも明らかである。聖書が言うとおり、その知から身を隠せる被造物は、結局どこにもない(ヘブライ4:12-13)。それゆえ、言葉を買うためにすべてを売り、その言葉を我々の内臓の中にしまっておこう。