Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 45.3.1
Huic ergo tua occulta servato, cui David sua occulta mandabat dicens: Ab occultis meis munda me, Domine (Psal. XVIII, 13) . Munda enim debent esse receptacula, in quibus sunt pietatis occulta mysteria.
PL 14, 1134Dそれゆえ、あなたの隠れたことは、ダビデが自分の隠れたことを託した彼のために守れ。ダビデは言う。「私の隠れたことから私を清めよ、主よ」(詩篇18:13)。敬虔の隠れた奥義が納められている器は、清くなければならないからである。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 45.3.2
Et ideo tibi dicitur: Bibe aquam de vasis tuis, et de puteorum tuorum fontibus . . . . et in plateis superfluant aquae tuae, ut irriguo fonte munderis (Prov. V, 15 et 16) . Ideo tibi dicitur: Vino torcularia tua redundent (Prov. III, 10) .
PL 14, 1134Dだからこそ、あなたにはこう言われている。「汝の器から水を飲み、汝の井戸の泉から……。汝の水は広場にあふれ出よ、潤す泉によって汝が清められるために」(箴言5:15、16)。だからこそ、あなたにはこう言われている。「汝の酒ぶねは、ぶどう酒であふれよ」(箴言3:10)。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 45.3.3
Ideo dicitur: In tribulatione invocasti me, et liberavi te, exaudivi te in abscondito tempestatis: probavi te in aqua contradictionis (Psal. LXXX, 8) . Est enim quaedam in tribulationibus interna pectorum saeva tempestas, quando sunt foris pugnae, intus timores.
PL 14, 1135Aだからこそ、こう言われている。「苦難の中で汝は私を呼び、私は汝を解き放った。嵐の隠れ所で私は汝に聞いた。論争の水のほとりで私は汝を試した」(詩篇80:8)。苦難のうちには、胸の内にある荒々しい嵐がある。外には戦いがあり、内には恐れがあるときである。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 45.3.4
Est aqua contradictionis, quando velut quodam amarissimi salis aestu fluctuant nostrae cogitationes, nec ulla in profundo mentium definitionis stabilitate placidantur.
PL 14, 1135A論争の水とは、我々の思いが、きわめて苦い塩のたぎりのように揺れ動き、精神の底にいかなる確定の安定もなくて、静まらないときのことである。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 45.3.5
Tunc tempestas in abscondito, tunc aqua contradictionis, quae solo potest Christi sermone sedari, quo peccata nobis nostra dimittit, secundum quod ipse dignatus est dicere: Jam vos mundi estis propter sermonem, quem locutus sum vobis (Joan. XV, 3) .
PL 14, 1135Aそのときこそ、嵐の隠れ所であり、論争の水であって、それはキリストの言葉のみによって静められる。その言葉によって、彼は我々の罪を赦す。彼自身が言ったとおりである。「今や汝らは、私が汝らに語った言葉のゆえに清い」(ヨハネ15:3)。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 45.3.6
Loquere, Domine Jesu: verbum tuum medicina est, verbum tuum lumen est, verbum tuum nostrae colluvionis ablutio est, verbum tuum fons est. Tu loqueris, et culpa lavatur.
PL 14, 1135B語れ、主イエスよ。汝の言葉は薬であり、汝の言葉は光であり、汝の言葉は我々の汚濁の洗いであり、汝の言葉は泉である。汝が語れば、咎は洗われる。