ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 14 › Enarrationes in XII Psalmos Davidicos

In Psalmum XLIII, Caput LXII 詩篇43篇講解 第LXII章

Ambrose of Milan · Enarrationes in XII Psalmos Davidicos · PL 14, 1118D · 6 sectiones

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.62.1

1

Lex autem Synagogae caput non a principio; quia Christus erat caput veteris Synagogae, quam Moyses fundavit et condidit. Denique audi dicentem quia verbo Domini fundata est. Fide, inquit, Moyses grandis factus negavit se esse Pharaonis regis nepotem.

PL 14, 1118D

しかし、律法が会堂の頭であるのは、初めからではない。古い会堂の頭はキリストであり、その会堂をモーセが基礎づけ、築いたからである。実際、それが主の言葉によって基礎づけられたと言う者の声を聞け。「信仰によって」と彼は言う、「モーセは大人になって、ファラオ王の孫であることを拒んだ。」

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.62.2

2

Maluit enim afflictis compati, quam temporalibus delectari: majoresque divitias aestimavit et praetulit thesauris Aegypti, improperium Christi. Aspiciebat enim mercedem repromissionum Dei (Hebr. XI, 24 et seq.) , quae est resurrectionis gratia.

PL 14, 1118D

「彼は、苦しむ者たちとともに苦しむことを選び、一時的なものを楽しむことを選ばなかった。キリストの辱めを、エジプトの宝にまさる大きな富と考え、それを選んだ。彼は、神の約束の報いを見つめていたからである」(ヘブライ11:24以下)。それは復活の恩寵である。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.62.3

3

Sed ubi propter perfidiam Judaeorum mortuum est infidelibus Dei Verbum, et excidit pectoribus Judaeorum; legis spiritalis intellectus occubuit, et nupsit Synagoga ritui corporali, observationique perfidiae.

PL 14, 1119A

しかし、ユダヤ人たちの不信のゆえに、神の言葉が不信の者たちにとって死に、ユダヤ人たちの胸から落ちたとき、霊的な律法の理解は沈み、会堂は体に属する儀礼に、不信の遵守に嫁いだ。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.62.4

4

Sed non fuit illa sobrietas spiritalium nuptiarum, sed adulterium castitatis. Ideo Synagoga libera esse non potuit, quae male nupserat, et non crediderat resurrectionem Christi futuram.

PL 14, 1119A

だがそれは、霊的な婚姻の節度ではなく、貞潔に対する姦淫であった。それゆえ、悪しく嫁ぎ、キリストの来たるべき復活を信じなかった会堂は、自由でありえなかった。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.62.5

5

Unde bene ei nupsit Ecclesia, cui secundum sacram dispensationem secundum carnem mortuus est Christus; ut illa Judaea anima quae ante fuerat ligata peccato, per mortem Christi absolveretur vinculo delictorum.

PL 14, 1119A

それゆえ、教会は彼に見事に嫁いだ。聖なる経綸に従い、肉において、この教会のためにキリストは死んだのである。それは、以前は罪に縛られていたあのユダヤの魂が、キリストの死によって罪の絆から解かれるためである〔cui の係りは定かでない。cui を教会と取った〕。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.62.6

6

Non nubit ergo mulier alteri viro, nisi mortuus fuerit vir suus; hoc est, nisi a vinculo legitimi amoris fuerit absoluta. Si autem mortuus vir ejus fuerit, liberata est.

PL 14, 1119A

それゆえ女は、自分の夫が死なないかぎり、他の夫に嫁がない。すなわち、正当な愛の絆から解かれないかぎり、嫁がない。だが夫が死んだなら、解放されている。