Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.63.1
Sane tenebatur ex Lege, ut fratri proprii conjugis copularetur; si semen nullum maritus ei reliquisset (Deut. XXV, 55) . Quod vinculum magis nectebat interpretatio litterae, quam gratia spiritalis.
PL 14, 1119B確かに、夫が彼女に子孫を残さなかったときは、彼女は自分の夫の兄弟と結ばれるよう、律法によって義務づけられていた(申命記25:55〔底本は25:55。25:5 の誤植か〕)。この絆を固くしていたのは、霊的な恩寵よりも文字の解釈であった。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.63.2
Denique habebat in voluntate frater defuncti, ut si nollet, non acciperet fratris uxorem ad semen defuncti resuscitandum. Unde calciamentum suum solvere jubebatur, ut esset a nexu copulae ejus exutus, quam a sui gratia ostendisset alienam.
PL 14, 1119B実際、亡くなった者の兄弟には、望まなければ、亡くなった者の子孫を起こすために兄弟の妻を迎えない、という意志の自由があった。それゆえ彼は、自分の履き物を脱ぐよう命じられた。自分の好意とは無縁であると示した女との結びつきの絆から、自分が解かれたことを示すためである。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.63.3
Sic enim scriptum est, quia solvebat vir calciamentum suum, et dabat proximo suo dicens: Hoc erit in testimonium in Israel. Et dicebat propinquus: Accipe, et acquire tibi tu. Et solvebat calciamentum suum.
PL 14, 1119B実際、こう書かれている。男は自分の履き物を脱いで隣人に渡し、言った。「これはイスラエルにおける証しとなる。」親族は言った。「受け取り、汝のものとして獲得せよ。」そして彼は自分の履き物を脱いだ。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.63.4
Dicebant etiam astantes: Det tibi Dominus uxorem, quae intrat domum tuam, sicut Rachel et sicut Lia, quae aedificaverunt utraeque domum Israel, et fecerunt virtutem in Ephrata (Ruth. IV, 7, 8, 11) . Sed hoc ex litterae interpretatione Judaeum ligabat.
PL 14, 1119Cまた傍らに立つ者たちも言った。「主が、汝の家に入る妻を汝に与えるように。ラケルとレアのように。この二人はともにイスラエルの家を建て、エフラタで力ある業をなした」(ルツ記4:7、8、11)。しかしこれは、文字の解釈によってユダヤ人を縛っていた。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.63.5
Caeterum figura erat, quod Christus venturus esset in terras, qui semen defuncti populi resuscitaret. Merito fratris: quia dictum est: Narrabo nomen tuum fratribus meis (Psal. XXI, 23) ; et: Quorum patres, et ex quibus Christus secundum carnem (Rom. IX, 5) .
PL 14, 1119Cだが実は、それは、キリストが地上に来て、亡くなった民の子孫を起こすことの象りであった。彼が兄弟であるのは当然である。「私は汝の名を私の兄弟たちに語る」(詩篇21:23)と言われ、また「彼らの父祖があり、彼らからキリストが肉に従って出た」(ローマ9:5)と言われているからである。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.63.6
Vel quia Evangelium defunctae Legis reparationem operaretur in posteris; ut semen quod Lex non reliquerat, Evangelii tenor resuscitaret.
PL 14, 1119Cあるいは、福音が、亡くなった律法の回復を、後の世代の者のうちに成し遂げるからである。律法が残さなかった子孫を、福音の趣旨が起こすのである。