Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.17.1
(Vers. 7.) Sequitur: Ne aemulatus fueris eum, qui prospere dirigitur in via sua, faciens iniquitatem. Evidenter hic quid superius senserit, intimavit: non excitandos malignos aemulatione ad malignitatem, neque imitandos facientes iniquitatem.
PL 14, 974B(第7節)続けて言う。「自らの道で順調に導かれ、不法を行う者を妬むな。」ここで彼は、先に何を思っていたかを明白に示した。悪しき者たちへの妬みによって悪意へと駆り立てられてはならず〔non excitandos malignos aemulatione の係りは定かでない。悪しき者たちを妬んで、自らが悪意へ駆り立てられてはならない、の意に取った〕、不法を行う者たちを模倣してはならない、ということである。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.17.2
Non enim iniquitas, sed prosperae res quae proveniunt iniqua gerentibus nos saepe sollicitant, ut eos putemus imitandos, quo ad eorum possimus pervenire successus dicentes: Ecce ipsi peccatores, et abundantes in saeculo, obtinuerunt divitias.
PL 14, 974B実際、我々をしばしば惹きつけるのは、不法そのものではなく、不法を行う者たちにもたらされる繁栄である。我々は、彼らの成功にたどり着けるように、彼らを模倣すべきだと思い、こう言う。「見よ、罪人たちこそ、この世で豊かで、富を得た」。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.17.3
Et dixi: Ergo sine causa justificavi cor meum, et lavi inter innocentes manus meas; et fui flagellatus tola die (Psal. LXXII, 12 et seq.) .
PL 14, 974C「そして私は言った。『それなら、私は空しく自分の心を義とし、無辜の者たちの間で自分の手を洗い、一日中〔刷りは t の横線が欠けて tola と見えるが、tota と読む〕打たれたのか』」(詩篇72:12以下)。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.17.4
Si igitur flagellatus est David, cavere debemus ne et nos flagellemur; et dicatur nobis quia divitiae, honores, potentiae, generationi huic videantur esse disposita, quasi vaga et incerta pecuniae opera, iniquitatisque compendia, non quasi praemia ulla virtutis; ideoque velut somnium veniant, et cum somnio te resurgente deficiant.
PL 14, 974Cそれゆえ、ダビデが打たれたのなら、我々もまた打たれることのないよう警戒しなければならない。そして、我々にこう言われるようにしなければならない。富、栄誉、権勢は、この世代のために備えられたと見えるが、それは金銭のさまよい定まらぬわざ、不法の儲けのようなものであって、徳へのいかなる報いのようなものでもない。それゆえ、夢のごとく来て、あなたが起き上がるとき、夢とともに消え失せる、と。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.17.5
Ipsos athletas cum vicerint, certum est coronari, non antequam vincant. Nobis lucta cum saeculo est. Vince ante saeculum, ut coronam petas. Nemo ante coronatur, nisi certamen impleverit.
PL 14, 974C競技者でさえ、勝ったときに冠を受けることは確かであり、勝つ前ではない。我々には世との格闘がある。まず世に勝て、冠を求めるために。誰も、闘いを果たす前に冠を受けはしない。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.17.6
Qui stadium currunt, numquid ante bravium accipiunt, quam stadium percurrerint? Quanti priores in exitu cadunt, et cursus sui celeritate fraudantur? Numquid tu Deo, quam Paulus acceptior?
PL 14, 974C競技場を走る者たちは、競技場を走り終える前に賞を受けるだろうか。どれほど多くの先頭の者が、終わり際に倒れ、自らの走りの速さの賞を奪われることか。あなたは、パウロよりも神に受け入れられているというのか。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.17.7
Ille vas electionis, ille gentium Doctor numquam sibi in hoc saeculo coronam ausus est postulare. Denique audi dicentem: Certamen bonum certavi, cursum consummavi, fidem servavi.
PL 14, 974Dあの選びの器、あの諸国民の教師も、この世で自分のために冠を求めようとは決してしなかった。さあ、彼が言うのを聞け。「私は善い戦いを戦い、走るべき道のりを走り終え、信仰を守った」。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.17.8
Quod reliquum est, reposita est mihi corona justitiae, quam reddet mihi Dominus in illa die (II Tim. IV, 7 et 8) .
PL 14, 975A「今後、私のために正義の冠が備えられている。主はかの日にそれを私に報いるであろう」(二テモテ4:7、8)。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.17.9
Paulus ille raptus in tertium coelum, qui audivit arcana quae non licet homini loqui: utrum in corpore esset raptus, an sine corpore, nescit, sicut ipse testatus est (II Cor. XII, 2) .
PL 14, 975Aあの第三の天にまで引き上げられたパウロは、人が語ることを許されない秘められたことを聞いた。体のまま引き上げられたのか、体を離れてなのか、彼は知らない。彼自身が証ししたとおりである(二コリント12:2)。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.17.10
Paulus ergo dicit, in illa die coronam sibi esse reddendam; tu hic tibi ut reddatur insistis? Imple ergo certaminis tui tempus. Non semel athleta luctatur, nec semel praeliatur miles, ut stipendia sua possit implere; et tibi non cum una passione luctamen est.
PL 14, 975Aパウロは、かの日に自分に冠が報われると言う。あなたは、ここで自分に報いられようとしがみつくのか。それゆえ、あなたの闘いの時を満了せよ。競技者は一度だけ格闘するのではなく、兵士は一度だけ戦うのではない。自分の務めを果たし終えることができるようにするためである。あなたにとっても、闘いは一つの情念とだけのものではない。