ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 14 › Enarrationes in XII Psalmos Davidicos

In Psalmum XLVIII, Caput XX 詩篇48篇講解 第XX章

Ambrose of Milan · Enarrationes in XII Psalmos Davidicos · PL 14, 1163C · 5 sectiones

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 48.20.1

1

(Vers. 13, 14.) Sequitur: Homo cum in honore esset, non intellexit: comparatus est jumentis quae sine sensu sunt; et similis factus est illis. Haec via eorum in offendiculum ipsis: et postea in ore suo complacebunt.

PL 14, 1163C

(第13、14節)続く。「人は、誉れの中にあったとき、悟らなかった。感覚を欠く家畜に比べられ、それらに似た者となった。この彼らの道は、彼ら自身にとってつまずきである。その後、彼らは自らの口において満足する」。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 48.20.2

2

Quia non intellexit homo, cum in honore esset (est autem honor, quia ad imaginem Dei factus est, factus est rationis capax), comparatus est jumentis, quae sensum non habent: qui autem intellexit, angelis comparatur.

PL 14, 1163C

人は誉れの中にあったとき悟らなかったので(誉れとは、神の像に似せて造られたこと、理性を受け入れる力を持つものとして造られたことである)、感覚を持たない家畜に比べられる。しかし悟った者は、天使たちに比べられる。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 48.20.3

3

Et ideo hic bonorum operum claritate magnificatus est: ille sicut equus adhinniens aestimatur colluvione vivendi, quae viae offendiculum affert in turpitudine et obscenitate viventibus. Insipientia enim viri contaminat vias ejus.

PL 14, 1163C

それゆえ後者は、善い業の輝きによって高く称えられる。前者は、いななく馬のように見なされる。生き方の汚泥のためであり、それは、恥辱と猥褻の中に生きる者たちに、道のつまずきをもたらす。「人の無分別が、その道を汚す」からである。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 48.20.4

4

Hujusmodi autem viri vivunt secundum appetentiam suam, quae offendiculum creat, et post offendiculum complacebunt in ore suo, sed non in corde. Non enim boni, de quibus dicitur: Ore suo benedicebant, et corde suo maledicebant (Psal. LXI, 5) .

PL 14, 1163D

こうした人々は、自らの欲求に従って生きる。それがつまずきを生み、つまずきののち、彼らは自らの口において満足するが、心においてではない。「口では祝福し、心では呪っていた」(詩篇61:5)と言われた者たちは、善き者ではないからである。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 48.20.5

5

Quo responsum est etiam iis qui habent in codicibus suis ita scriptum: Et postea in ore suo benedicent. Verbum enim tuum prope, et in ore tuo sit, et in corde.

PL 14, 1163D

これによって、写本に「その後、彼らは自らの口で祝福する」と書かれている人々にも、答えがなされている。「汝の言葉は近くにある。汝の口にも、心にもあれ」。