Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 37.32.1
(Vers. 7.) Miseriis, inquit, afflictus et curvatus sum usque in finem: tota die contristatus ingrediebar. Usque in quem finem se dicit esse curvatum? Utrum legitimum in finem poenitentiae?
PL 14, 1024C(第7節)彼は言う。「私は悲惨に苦しめられ、終わりまで身をかがめた。一日中悲しんで歩いた」。どのような終わりまで身をかがめたと言うのか。定められた悔い改めの終わりまでであろうか。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 37.32.2
Aut amplius, ut mystice intelligamus, usque ad Christum, qui finis Legis est; qui se passus est verberari, passus est corpus suum mortuum lapidari? Sed nullum fetorem poenitentiae, odorem vero omnem gratiae vulnera illa redolebant.
PL 14, 1024Cあるいは、奥義的に解するなら、さらに進んで、律法の終わりであるキリストまでであろうか。キリストは自ら鞭打たれることを忍び、死んだ自分の体が石〔の墓〕に納められることを忍んだ〔ミーニュの脚注は、ローマ版だけが vulnerari(傷つけられる)と読み、ここの lapidari は石の墓に閉じ込められることと同じ意味であろう、とする〕。しかし、あの傷は悔い改めの悪臭を少しも放たず、むしろ恩寵のあらゆる香りを放っていた。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 37.32.3
Denique non tabes mortis de vulnere ejus, sicut hominum caeterorum; sed fons vitae scaturivit aeternae; ut Scriptura nos edocet dicens: Et saliet aqua cum delectatione de fontibus Salvatoris (Esai. XII, 3) . Exsilivit ergo de vulnere aqua, ut nos biberemus salutem.
PL 14, 1024C実際、その傷から、他の人々のような死の腐敗ではなく、永遠の生命の泉が湧き出た。聖書が我々に教えるとおりである。「水は喜びとともに救い主の泉からほとばしり出る」(イザヤ12:3)。それゆえ、傷から水がほとばしり出て、我々が救いを飲むようにしたのである。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 37.32.4
Bibent omnes peccatores terrae, ut peccata deponant. Vide singula. Miseriis afflictus est Christus, ut beatos faceret homines, qui erant in miseriis constituti. Nemo miserum eum qui sit justus, appellet; quia ipse dixit: Vos nemo faciet miseros (Esai., XXXIII, 1) .
PL 14, 1024D地のすべての罪人は、罪を降ろすために飲むだろう。一つひとつを見よ。キリストは悲惨に苦しめられた。悲惨のうちに置かれた人々を幸いにするためである。義人である者を、誰も惨めな者と呼んではならない。キリスト自身が言ったからである。「汝らを惨めにする者は誰もいない」(イザヤ33:1)。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 37.32.5
Curvatus est ille, ut nos erigeremur: contristatus est ille, ut nos laetificaret; secundum quod scriptum est: Si enim ego constristo vos, et quis est qui me laetificet, nisi qui contristatur ex me (II Cor. II, 2) .
PL 14, 1025Aキリストは身をかがめた。我々が立ち上がるためである。キリストは悲しんだ。我々を喜ばせるためである。こう書かれているとおりである。「もし私が汝らを悲しませるなら、私によって悲しむ者でなければ、誰が私を喜ばせるだろうか」(二コリント2:2)。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 37.32.6
Qui contristatur ergo ex Domino Jesu Christo, ipse laetificat Christum; et ipse laetificatur a Christo. Ideo ergo et nos non perfunctorie satisfaciendum a nobis esse cognoscimus.
PL 14, 1025Aそれゆえ、主イエス・キリストによって悲しむ者は、自らキリストを喜ばせ、自らキリストによって喜ばされる。だから我々も、おざなりに償ってはならないことを知る。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 37.32.7
Curvemur usque in finem, id est non solum Christo fidem, sed etiam passionum nostrarum perseverantiam deferentes, et gaudeamus in passionibus nostris; sicut et Christus gaudebat in passionibus suis. Quas ille suscipiebat pro servulis suis, nos subeamus pro Domino.
PL 14, 1025A終わりまで身をかがめよう。すなわち、キリストへの信仰だけでなく、我々の苦難に耐え抜くことをも捧げ、我々の苦難のうちに喜ぼう。キリストが自分の苦難のうちに喜んだのと同じである。キリストが自分の僕たちのために引き受けたものを、我々は主のために引き受けよう。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 37.32.8
Hic ergo finis. Ut adimpleam, inquit, qui desunt tribulationum Christi in carne mea, pro corpore ejus, quae est Ecclesia, cujus sum factus minister (Coloss. I, 24) .
PL 14, 1025Bこれが終わりである。彼は言う。「私は、キリストの苦難の欠けているところを、私の肉において満たす。それは、彼の体、すなわち教会のためであり、私はその仕え人となった」(コロサイ1:24)。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 37.32.9
Videmus quid nobis suscipiendum sit, qui ministerium sacerdotale suscepimus; ut non solum pro nobis, sed etiam pro Ecclesia Domini sustinere fortiter passiones corporis debeamus. David autem addidit et animae passiones.
PL 14, 1025B司教の務めを引き受けた我々が、何を引き受けるべきかを見る。我々は自分のためだけでなく、主の教会のためにも、体の苦難を雄々しく耐えなければならない。ダビデはさらに魂の苦しみをも付け加えた。