Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 39.4.1
(Vers. 5.) Quid multa? De illo aerumnoso peccatore beatus homo factus est, jam non respiciens in istius mundi varias vanitates. Vanitas enim vanitatum, et omnia vanitas (Eccles. I, 2) , totus hic mundus est; sicut dixit sapiens Salomon.
PL 14, 1059C(第5節)多く言う必要があろうか。あの惨めな罪人から、幸いな人が生まれた。その人はもはや、この世のさまざまな空しさを顧みない。「空しさの空しさ、すべては空しい」(コヘレトの言葉1:2)と、知恵あるソロモンが言ったとおり、この世界全体がそうである。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 39.4.2
Quid enim nisi vanum est ea sequi, quae perseverare non possunt; et omnia tamquam umbra praetereunt?
PL 14, 1059C実に、存続しえないものを追い、しかもすべてが影のように過ぎ去るのに、それに従うことは、空しくなくて何であろうか。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 39.4.3
Insaniae autem falsae, aut certamina ista bellorum, in quibus pro temporali possessione sanguis tantus effunditur: aut contentionum theatralium dissensiones: aut Circensium plena furoris studia declarantur: aut haereticorum doctrina feralis: aut pseudoprophetarum in modum oraculorum coelestium simulati gestus, verba composita.
PL 14, 1059C「偽りの狂気」として示されるのは、一時的な所有のためにこれほど多くの血が流される戦争のあの争いであり、あるいは劇場での争いの対立、あるいは競技場の見世物への怒りに満ちた熱中、あるいは異端者の致命的な教え、あるいは偽預言者が天の託宣をまねて装う身振りと、こしらえた言葉である。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 39.4.4
Sic enim dicit propheta: Beatus vir cujus est nomen Domini spes ejus: et non respexit in vanitates, et insanias falsas.
PL 14, 1059D預言者はこう言うからである。「幸いな人。その人の希望は主の名である。その人は空しさと偽りの狂気を顧みなかった」。