ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 14 › Enarrationes in XII Psalmos Davidicos

In Psalmum XLIII, Caput IV 詩篇43篇講解 第IV章

Ambrose of Milan · Enarrationes in XII Psalmos Davidicos · PL 14, 1089C · 6 sectiones

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.4.1

1

(Vers. 2.) Deus auribus nostris audivimus; sic Symmachus: Theodotion, in auribus nostris dixit; sicut et Septuaginta viri. Quid est quod ait, auribus nostris? Quod si non satis esset, audivimus, certe si hoc placuerat: Auribus audivimus, plenum erat.

PL 14, 1089C

(第2節)「神よ、我々は我々の耳で聞いた」。シュンマコスはこう置いた。テオドティオンは「我々の耳のうちで」と言った。七十人訳者たちもそう言っている。「我々の耳で」と言うのは、どういうことか。「我々は聞いた」では十分でないとしても、少なくとも、そう決めたのなら、「耳で聞いた」で十分であったはずである。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.4.2

2

Cum ergo additum est, nostris, quid sibi hoc vult; nisi ut intelligas illa esse nostra, quae mentis sunt; et ea esse meliora, quam quae istius corporis? Et ideo quasi de alio dicit hic ipse Propheta: Non timebo quid faciat mihi caro (Psal. LV, 5) .

PL 14, 1089C

では、「我々の」と付け加えられているのは、どういう意味か。我々のものとは精神に属するものであり、この体に属するものよりも優れている、とあなたが理解するためでなくて何であろう。それゆえ、この同じ預言者は、別のものについて語るかのように言う。「肉が私に何をしようと、私は恐れない」(詩篇55:5)。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.4.3

3

Et alibi: Voce mea ad Dominum clamavi, et vox mea ad Deum, et respexit me (Psal. LXXVI, 2) . Illa vox mea, quae auditur a Christo, non quae resultat in publico.

PL 14, 1089C

また別の箇所でも。「私の声で私は主に叫び、私の声は神に向かい、彼は私を顧みた」(詩篇76:2)。「私の声」とは、キリストに聞かれる声であり、公衆の中で響く声ではない。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.4.4

4

Non vult igitur suum esse, quod corruptibile atque terrenum est, qui ad imaginem Dei et similitudinem meminit se creatum. Denique Scriptura nos edocet, prius ad imaginem Dei hominem esse formatum (Gen. I, 27) , postea de luto factum (Gen. II, 7) .

PL 14, 1089D

だから、神の像と似姿に造られたことを思い起こす者は、朽ちるもの、地に属するものが自分のものであるとは望まない。実に聖書は我々に教える。人はまず神の像に形づくられ(創世記1:27)、その後に泥から造られた(創世記2:7)と。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.4.5

5

Quasi superior ergo (superior enim qui antiquior) et gubernator et rector hujus corporis animae vigor dicit: Auribus nostris audivimus. Quis iste est, nisi cui dicitur: Qui habet aures audiendi, audiat (Luc. VIII, 8) ?

PL 14, 1089D

そこで、上位の者として――より古い者が上位だからである――この体の統治者、支配者である魂の活力が言う。「我々の耳で我々は聞いた」。これは誰か。「聞く耳のある者は聞け」(ルカ8:8)と言われる者でなくて誰であろう。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.4.6

6

Sunt enim qui aures habent, et audire mysteria non possunt, de quibus dicit Jesus in revelatione Joannis: Foras canes et veneficos et impudicos (Apoc. XXII, 15) ; quibus flagitiorum cupiditas, et aerugo pecuniae aurem obstruit audiendi. Consideremus igitur quae audisse se dicant, vel a quibus audivisse commemorent.

PL 14, 1090A

耳を持ちながら、奥義を聞くことのできない者がいるからである。彼らについてイエスは、ヨハネの黙示で言う。「外には犬、魔術を行う者、淫らな者」(黙示録22:15)。恥ずべき行いへの欲と、金銭の錆が、彼らの聞く耳をふさぐ。では、彼らが何を聞いたと言うのか、あるいは誰から聞いたと言い立てるのかを、考えよう。