ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 14 › Enarrationes in XII Psalmos Davidicos

In Psalmum XL, Caput XXXIV 詩篇40篇講解 第XXXIV章

Ambrose of Milan · Enarrationes in XII Psalmos Davidicos · PL 14, 1083B · 4 sectiones

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 40.34.1

1

(Vers. 12.) Et subjecit: In hoc cognovi quoniam voluisti me; quoniam non gaudebit inimicus meus super me.

PL 14, 1083B

(第12節)そして彼は付け加えた。「これによって、私は、汝が私を望んだことを知った。私の敵が、私について喜ぶことはないからである」。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 40.34.2

2

Superius de passione sua locutus est quasi homo: hinc jam aperit majestatem suam, quod solus sine peccato, solus cui peccator inequitare non potuit, solus quem Pater ut unicum Filium dilexerit. Qua ratione ergo inimicus non est laetatus super eum?

PL 14, 1083B

先には、自らの受難を人として語った。ここからは、すでに自らの威光を明かしている。罪なき者はただ彼のみであり、罪人が上に乗りかかることのできなかったのはただ彼のみであり、父が独り子として愛したのはただ彼のみだからである。では、いかなる理由で、敵は彼のことで喜ばなかったのか。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 40.34.3

3

Quia etsi mortem suscepit pro nobis, resurrexit tamen; et ipse insultavit inimico, cujus victoriam destruxit, et aculeum mortis infregit.

PL 14, 1083B

彼は我々のために死を引き受けたが、それでも復活したからである。そして自ら、敵を嘲った。その勝利を打ち壊し、死の針を砕いたのである。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 40.34.4

4

Et nos, licet in saeculo moesti simus, atque in moerore nostro et contritione cordis animique nostri laetetur inimicus; tamen resurgentes ejus gaudium destruimus. Unde et Michaeas dixit: Noli super me gaudere, inimica mea, quia cecidi; sed resurgam (Mich. VII, 8) . Resurrectio est ergo quia inimici omnia vincula solvuntur, triumphus omnis aboletur.

PL 14, 1083B

我々もまた、世においては悲しみ、我々の嘆きと、我々の胸と心の砕かれたことのうちに敵が喜ぶとしても、復活して、その喜びを打ち壊す。それゆえミカもこう言った。「私の敵よ、私のことで喜ぶな。私は倒れたが、立ち上がる」(ミカ7:8)。したがって復活とは、敵のすべての束縛が解かれ、すべての凱旋が廃されることである。