ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 14 › Enarrationes in XII Psalmos Davidicos

In Psalmum XLIII, Caput LIII 詩篇43篇講解 第LIII章

Ambrose of Milan · Enarrationes in XII Psalmos Davidicos · PL 14, 1113C · 10 sectiones

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.53.1

1

Et videtur prophetia haec esse de nationibus credituris; maxime cum sequentia istud ostendant, quia ait: Posuisti nos in similitudinem gentibus, commotionem capitis in populis; quia Judaeorum delicto salus gentibus: et quae illis in figura gesta sunt, ad cognitionem nostram profecisse, Apostolo auctore (I Cor. X, 11) , cognovimus.

PL 14, 1113C

そして、この預言は、やがて信じる諸民族についてのものと見える。ことに、続く言葉がそれを示しているからである。こう言う。「汝は我々を、諸国民にとってのたとえとし、諸民族の間での頭を振ること〔嘲りのしぐさ〕とした」。ユダヤ人の罪によって、諸国民に救いがあるからである。また、彼らに象りとして起こったことが、我々の認識のために役立ったことを、使徒の権威に基づいて(一コリント10:11)、我々は知った。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.53.2

2

Et vere in opprobrium positi sunt gentibus; quia gentes opprobrium crucis Dominicae omnibus divitiis saecularibus praetulerunt. Qui autem crucem illam putavit opprobrium, et quasi opprobrium refugit, is vere in diuturno mansit opprobrio.

PL 14, 1113D

そして実に、彼らは諸国民にとっての辱めとされた。諸国民が、主の十字架の辱めを、この世のあらゆる富より優先したからである。他方、あの十字架を辱めと思い、辱めであるかのように避けた者は、まことに長く続く辱めの中にとどまった。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.53.3

3

Tamen quia non secundum carnem Israelitae videntur, qui potuerunt dicere: Quia inique non egimus in Testamento Domini (Infra, vers. 19) : nec recessit retro cor eorum a Domino; vide ne iis se in circuitu positis illusioni et derisui fuisse commemorent, de quibus dicit Dominus: Circumdederunt me vituli multi (Psal. XXI, 13) .

PL 14, 1113D

それでも、「我々は主の契約のうちで、不法に行わなかった」(下の第19節を見よ)と言いえた者たちは、肉に従ってのイスラエル人とは見えない。彼らの心は、主から後ろへ退かなかった。彼らが、周りに置かれたあの者たち、すなわち主が「多くの子牛が私を取り囲んだ」(詩篇21:13)と言うその者たちにとって、嘲りと笑いぐさとなったと言い立てていないか、見よ。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.53.4

4

Circumdederunt enim eum persecutores, quando secundum consilium voluntatis suae subiit passionem. Unde et alibi ait: Circumdantes circumdederunt me, et in nomine Domini ultus sum in eos (Psal. CXVII, 11) .

PL 14, 1114A

迫害者たちは、彼が自らの意志のはかりごとに従って受難に臨んだとき、彼を取り囲んだからである。それゆえ、別の箇所でも言う。「彼らは取り囲み、私を取り囲んだ。主の名によって、私は彼らに報復した」(詩篇117:11)。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.53.5

5

Ideo melius est viam rectam tenere, in qua facinorosi ambulare non possunt. Cito cadunt, quia non in directione ambulant. Unde et illi quando voluerunt Jesum Dominum comprehendere, ubi respexit eos, ceciderunt.

PL 14, 1114A

それゆえ、悪人たちが歩むことのできない正しい道を保つほうがよい。彼らは、まっすぐに歩んでいないので、すぐに倒れる。それゆえ、彼らが主イエスを捕らえようとしたとき、彼が彼らを見ると、彼らは倒れた。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.53.6

6

Propter hos igitur qui in circuitu ambulare consueverunt, angelum Dominus apposuit, qui a tergo insidiantes repellat inimicos. Praetendit igitur angelus Domini in circuitu timentium eum, et eos tuetur atque custodit.

PL 14, 1114A

こうして、周りを巡り歩くのが常であるこれらの者たちのゆえに、主は天使を傍らに置いた。背後から待ち伏せる敵を退けるためである。ゆえに、主の天使は、彼を畏れる者たちの周りに陣を張り、彼らを守り、見張る。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.53.7

7

In circuitu enim impii ambulant; sicut scriptum est (Psal. XI, 9) . Vide itaque distantiam. Impii in circuitu ambulant: angelus autem praetendit in circuitu eorum, qui non ambulant in circuitu; et ideo praetendit, ut eruat justos ab insidiis persequentium.

PL 14, 1114B

「悪人たちは周りを巡り歩く」と書かれているとおりである(詩篇11:9)。ゆえに、その隔たりを見よ。悪人たちは周りを巡り歩き、天使は、周りを巡り歩かない者たちの周りに陣を張る。それゆえ陣を張るのは、義人たちを、迫害する者たちの待ち伏せから救い出すためである。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.53.8

8

Justi ergo spiritales Israelitae videntur esse qui haec loquuntur, eo quod tentationibus saeculi subjacuerint, et opprobrium fuerint vicinorum; hoc est, eorum qui Hierusalem patriam non incolebant.

PL 14, 1114B

こうして、これらのことを語る義人たちは、霊的なイスラエル人であると見える。彼らは世の誘惑に服し、隣人たち、すなわち祖国エルサレムに住んでいなかった者たちにとっての辱めとなったからである。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.53.9

9

Illusioni etiam fuerunt spiritalibus nequitiis et potestatibus, contra quas justis lucta esse consuevit. Denique historia te doceat quod abducti Judaei in Babyloniam, etsi propter peccata sua videbantur esse subjecti, tamen multo meliores gentibus habebantur.

PL 14, 1114B

また彼らは、霊的な悪と諸権能の嘲りの的となった。義人たちは、それらに対して闘うのが常である。さらに、歴史があなたに教えるであろう、バビロニアに連れ去られたユダヤ人は、自らの罪のゆえに服従させられたように見えても、それでも諸国民よりはるかに優れた者とされていたことを。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.53.10

10

Pejores enim erant in circuitu eorum, qui insultabant eis, cum ipsi peccatorum gravium essent mole curvati.

PL 14, 1114C

実に、彼らの周りにいて彼らを嘲った者たちのほうが、いっそう悪かった。彼ら自身は、重い罪の重みに屈していたというのに。