ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 14 › Enarrationes in XII Psalmos Davidicos

In Psalmum XLIII, Caput XVII 詩篇43篇講解 第XVII章

Ambrose of Milan · Enarrationes in XII Psalmos Davidicos · PL 14, 1098B · 14 sectiones

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.17.1

1

Unde pulchre ait Scriptura: Tauri decus ejus (Ibid.) . Sicut enim taurus ducit armentum; ita Christus plebem gentium duxit ad Ecclesiam, induxit ad pascua; ut posset dicere: In loco pascuae ibi me collocavit: super aquam refectionis constituit me (Psal. XXII, 2 et 3) .

PL 14, 1098B

そこで聖書は見事に言う。「雄牛の栄えは彼のもの」(申命記33:17)。雄牛が牛の群れを導くように、キリストは諸国民の民衆を教会へ導き、牧草地へ導き入れた。そのため彼は言うことができた。「牧草の場所に、そこに彼は私を置いた。休みの水のほとりに私を立てた」(詩篇22:2、3)。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.17.2

2

Hujus tauri decorem pro captu nostrae fragilitatis armenta secuta sunt praecedentem; ut vitam adipiscerentur aeternam. Mugivit hic taurus, et mors refugit. Leo rugit, et quis non timet?

PL 14, 1098B

この雄牛の栄えに、我々の弱さの理解の及ぶかぎり、牛の群れは、先に行く彼に従った。永遠の生命を得るためである。この雄牛が鳴くと、死は逃げ去った。獅子が吼えれば、誰が恐れないであろうか。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.17.3

3

Vere maxima taurus victima; ut ab adversariis assumamus testimonia (Virg. lib. II Georg.) . Quae major enim victima, quam quae mundi totius peccatum suo cruore mundavit?

PL 14, 1098B

まことに、「雄牛は最大のいけにえ」である。敵対者たちからも証言を引くとすれば、である(ウェルギリウス『農耕詩』第2巻)。実際、全世界の罪を自らの血で清めた者にまさる大きないけにえが、どこにあろうか。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.17.4

4

Audi quia ipsum taurum dicit etiam sanctus propheta Jacob; cum revelaret Domini passionem, quem Judaei postea persecuti sunt. In furore, inquit, suo subnervaverunt taurum (Gen. XLIX, 6) .

PL 14, 1098B

聖なる預言者ヤコブも、この者を雄牛と呼んでいることを聞け。ヤコブは主の受難を明らかにしていたのであり、その主をユダヤ人はのちに迫害した。「彼らは怒りのうちに雄牛の腱を切った」(創世記49:6)と彼は言う。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.17.5

5

Et ut aperiret quia de Judaeis dicebat, addidit: Dividam eos in Jacob, et dispergam illos in Israel (Ibid., 7) .

PL 14, 1098C

そして、ユダヤ人のことを言っているのを明らかにするため、こう付け加えた。「私は彼らをヤコブの中で分け、イスラエルの中に散らす」(創世記49:7)。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.17.6

6

Hic est homo qui luctatus est cum Jacob, et femur ejus tetigit, quo tactu Patriarchae nervus obstupuit: significans ex ejus successione secundum carnem se esse venturum, qui subnervandus esset a populo Judaeorum in sui corporis passione.

PL 14, 1098C

これは、ヤコブと格闘して、その腿に触れた人である。その接触で、族長の腱はしびれた。それは、ユダヤ人の民によって自らの体の受難において腱を切られることになる者が、肉によって彼の子孫から来ることを示していた。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.17.7

7

Quod non intelligentes mysterium, statuerunt ne nervum manducarent filii Israel. Et ideo sacri sanguinis se redemptione fraudarunt, salutiferae quoque passionis se beneficiis abdicarunt, ne vitam mereantur aeternam; quia scriptum est: Nisi manducaveritis carnem filii Hominis, et biberitis ejus sanguinem, non habebitis in vobis ipsis vitam.

PL 14, 1098C

この奥義を理解せず、イスラエルの子らは腱を食べないと定めた。こうして彼らは聖なる血の贖いを自ら奪い、救いをもたらす受難の恩恵をも自ら退けた。その結果、永遠の生命を受けるにふさわしくならないのである。こう書かれているからである。「汝らが人の子の肉を食べず、その血を飲まなければ、汝ら自身の内に生命を持たない」。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.17.8

8

Qui autem manducat meam carnem, et bibit meum sanguinem, habebit vitam aeternam (Joan. VI, 54 et 55) . Accipe aliud. Quid est nervus, nisi quo corpus omne constringitur? Corpus Christi Ecclesia est, quae vinculo stringitur charitatis.

PL 14, 1098D

「しかし、私の肉を食べ、私の血を飲む者は、永遠の生命を持つ」(ヨハネ6:54、55)。別の解も受け取れ。腱とは、それによって体全体が束ねられるものでなくて何であろうか。キリストの体とは教会であり、それは愛のきずなで束ねられている。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.17.9

9

Quid aliud in Christo Judaei, nisi charitatis vinculum omne solverunt? Merito Petrus sacerdos eligitur; qui spiritu charitatis divinae triplici se ligavit. 17. Accipe adhuc quia ipsum significavit Moyses.

PL 14, 1098D

ユダヤ人はキリストにおいて、愛のきずなをことごとく解いたのでなくて何をしたであろうか。ペトロが司教に選ばれたのは当然である。彼は神の愛の霊によって、三度自らを結んだ。17.〔底本は段落番号 17 を二度組む〕モーセが彼を示したことを、さらに受け取れ。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.17.10

10

Adjecit: Cornua unicornui, cornua ipsius: in ipsis gentes ventilabit (Deut. XXXIII, 17) . Sed noli timere quia ventilat; dixit enim: Percutiam et sanabo (Deut. XXXII, 39) .

PL 14, 1099A

彼は付け加えた。「その角は一角獣の角。それらによって彼は諸国民を突き散らす」(申命記33:17)。だが、突き散らすことを恐れるな。彼は言ったからである。「私は打ち、そして癒やす」(申命記32:39)。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.17.11

11

Bona cornua, quibus inclusit orbem terrarum: bona cornua, quibus leonem illum nostrum adversarium ventilavit: bona cornua, quibus fecit ut cornua adversarii timere nequeamus; quia et satanas habet cornua sua, sicut testificatus est Daniel dicens: Videbam et cornu illud, quod faciebat pugnam cum sanctis: et invalescebat eis, donec venit Antiquus dierum (Dan. VII, 21 et 22) .

PL 14, 1099A

善き角である。それによって彼は地の全体を取り囲んだ。善き角である。それによって彼は、我々の敵であるあの獅子を突き散らした。善き角である。それによって彼は、我々が敵の角を恐れずにいられるようにした。サタンもまた自らの角を持つからである。ダニエルがそう証しして言う。「私は見ていた、あの角が聖なる者たちと戦いをして、彼らに勝っていたが、ついに日の老いたる者が来た」(ダニエル7:21、22)。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.17.12

12

Hic est Antiquus dierum. Quis autem unicornuus, nisi unigenitus Dei Filius, et unicum Dei Verbum, quod erat in principio apud Patrem?

PL 14, 1099A

これこそ日の老いたる者である。一角の者とは、神の独り子、神の唯一の言葉、初めに父のもとにあった言葉でなくて誰であろうか。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.17.13

13

Quod Verbum suis cornibus gentium populos mortificavit, et vivificavit; ut fierent in decem millia Ephraem usque ad terminos terrae, et usque in millia Manassen: eo quod crediturus esset in eum populus nationum, qui totum repleret orbem terrarum, crediturus esset postea etiam populus Judaeorum, ex oblivione conversus ad gratiam.

PL 14, 1099A

この言葉は、自らの角によって諸国民の民を殺し、また生かした。こうして彼らは、エフライムの万となり、地の果てまで至り、さらにマナセの千にまで至るのである。諸民族の民が彼を信じることになっており、全世界を満たすからである。そののちにはユダヤ人の民も信じることになっており、忘却から恩寵へと立ち返るのである。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.17.14

14

Oblitus est enim salutem suam, qui tam sero converteretur ad Christum. Ideo Saul in millibus, David in decem millibus; quia durus in paucis, mansuetus in pluribus.

PL 14, 1099B

実際、これほど遅くキリストに立ち返る者は、自らの救いを忘れていたのである。そこで、サウルは千、ダビデは万。少数の者の中では厳しく、多数の者の中では柔和だったからである。