Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.74.1
Et Septuaginta virorum videtur cum his sententia convenire; cum dicunt quia scriptum est: Quoniam humiliasti nos. Cujus interpretationis testimonia de Scripturis sunt nobis arcessenda divinis.
PL 14, 1125Aまた、七十人訳者たちの文も、これらと一致するように見える。彼らは、「汝は我々を卑しめた」と書かれていると言うからである。この解釈の証言を、我々は神の聖書から引き出さねばならない。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.74.2
Ait enim in Deuteronomio: Si exieris, inquit, in pugnam adversus inimicos tuos, et tradiderit tibi eos Dominus Deus tuus in manus tuas, et depraedatus fueris spolia eorum, et videris in ea depraedatione mulierem bonam specie, et cohabitaveris cum ea (Deut. XXI, 10 et 11) .
PL 14, 1125A申命記で言うからである。「もし汝が」と彼は言う、「敵に対する戦いに出て、汝の主なる神が彼らを汝の手に渡し、汝が彼らの戦利品を奪い取り、その略奪品のうちに、姿の美しい女を見て、彼女と共に住んだなら」(申命記21:10、11)。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.74.3
Et infra: Si nolueris eam postea, dimittes eam liberam . . . . quia humiliasti eam (Ibid., 14) . Vides ergo quoniam non natura sui eam, sed is qui ei integritatem pudoris eripuit, humiliasse perhibetur.
PL 14, 1125Aまた下で言う。「もし汝が後に彼女を望まないなら、彼女を自由にして去らせよ……汝が彼女を卑しめたからである」(申命記21:14)。それゆえ、彼女を卑しめたとされるのは、彼女自身の本性ではなく、彼女から慎みの無傷を奪った者であることを、あなたは見る。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.74.4
Humilitas ergo operis est, per quod caro ista, peccati corpus effecta est, et locus afflictationis.
PL 14, 1125Bそれゆえ卑しめは、この肉を罪の体とし、苦難の場とした行いに属する。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.74.5
Iterum alibi: Si virgo desponsata fuerit viro, et inveniens eam homo in civitate dormierit cum ea, educentur ambo ad portam civitatis suae, et lapidabuntur: et morietur juvencula, quia non exclamavit in civitate, nec invocavit hominem, qui subveniret: et vir, inquit, quia humiliavit mulierem proximi sui (Deut. XXII, 23 et 24) .
PL 14, 1125Bまた別の箇所では言う。「もし処女が男と婚約していて、ある男が町で彼女を見つけて、彼女と寝たなら、二人とも町の門へ引き出され、石で打たれる。若い女は死ぬ。町の中で叫ばず、助けに来る人を呼ばなかったからである。男もまた、と彼は言う、隣人の妻を卑しめたからである」(申命記22:23、24)。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.74.6
Et hic eadem est hujus causa sermonis, ut a corruptore humiliata dicatur. Tertium quoque habes de hac re testimonium, et plura, si quaeras.
PL 14, 1125Bここでも、この語を用いる理由は同じで、犯した者によって卑しめられたと言われているのである。この件については第三の証言もあなたは持っている。探せば、さらに多くある。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.74.7
Tamen de eodem libro audi: Si quis invenerit virginem, quae non sit desponsata, et vim faciens ei dormierit cum ea, et inventus fuerit, dabit qui dormierit cum ea, patri juvenculae quinquaginta denarios, et erit uxor ejus, quia humiliavit eam: nec poterit dimittere eam per omne tempus, propter quod humiliavit eam (Ibid., 28, et 29) .
PL 14, 1125Bしかし同じ書から聞け。「もし誰かが、婚約していない処女を見つけ、力ずくで彼女と寝て、見つかったなら、彼女と寝た者は、若い女の父に五十デナリを与え、彼女は彼の妻となる。彼が彼女を卑しめたからである。彼は生涯、彼女を去らせることはできない。彼が彼女を卑しめたゆえである」(申命記22:28、29)。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.74.8
Ipse sermo repetitus est, ut intelligas quia non conditio carnis videatur nos humiliare, sed culpa.
PL 14, 1125C同じ語が繰り返されているのは、肉の条件が我々を卑しめるように見えるのではなく、咎が卑しめるのだと、あなたが理解するためである。