ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 14 › Enarrationes in XII Psalmos Davidicos

In Psalmum XXXV, Caput VI 詩篇35篇講解 第VI章

Ambrose of Milan · Enarrationes in XII Psalmos Davidicos · PL 14, 956A · 7 sectiones

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 35.6.1

1

(Vers. 2.) Dixit injustus, ut delinquat sibi. Quid dixerit, non expressit, et ideo sic intelligendum arbitror, quia quidquid dicit injustus, peccatum est. Omnis enim injustitia, peccatum; quoniam ubi organum vitiosum, quomodo potest cantus non esse vitiosus?

PL 14, 956A

(第2節)「不義の者は言った、自分に対して罪を犯すために」。何を言ったかは述べていない。それゆえ私は、次のように解すべきだと思う。不義の者が語るものは何であれ、罪である、と。あらゆる不義は罪だからである。楽器が損なわれているところで、どうして歌が損なわれていないことがあろうか。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 35.6.2

2

Degeneris materiae decolor partus est. Quidquid ergo loquitur injustus, iniquitas est, quae in suum refertur auctorem, sicut viperae partus, qui primo suam scindit parentem, ut frequens sermo est (De Tobia, cap. 12, num. 41, et inf. Psal. XXXVII, num. 8).

PL 14, 956A

劣った素材の産物は、色あせている。それゆえ、不義の者が語るものは何であれ不法であり、それは自らの作り手に返る。マムシの子が、まず自らの母を引き裂くようにである。よく言われるとおりである(『トビアについて』第12章第41段落、および後出の詩篇37篇講解第8段落)。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 35.6.3

3

Sibi ergo delinquit. Nihil hac sententia sublimius dictum arbitror. In illis qui sibi sapientiam saeculi vindicarunt, nihil tale legi, nihil tale cognovi.

PL 14, 956B

それゆえ彼は、自分に対して罪を犯す。これより崇高に語られた言葉はないと私は思う。世の知恵を自分のものと主張した者たちのうちに、このようなことを私は読んだことがなく、知ったこともない。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 35.6.4

4

Nec mirum, quandoquidem illi humano ingenio locuti sunt, hoc infudit Spiritus Dei, Spiritus veritatis: quia injustus sibi delinquat, sibi generet vulnera, se ipse confodiat.

PL 14, 956B

不思議ではない。彼らは人間の才によって語ったが、これを注いだのは、神の霊、真理の霊だからである。すなわち、不義の者は自分に対して罪を犯し、自分に傷を生み、自らを刺し貫く、と。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 35.6.5

5

Nam sicut spinae nascuntur in manu ebriosi, ut Scriptura asserit (Prov. XXVI, 9) : ita et injusti sermone nascuntur, quae compungant loquentem. Loquitur injustus, et interior ejus conscientia vulneratur; quia in omni sermone quem loquitur, non est fraudis immunis.

PL 14, 956B

実際、聖書が断言するように、「とげは酔う者の手に生える」(箴言26:9)が、それと同じく、不義の者の言葉からも、語る者を刺すものが生まれる。不義の者が語ると、その内なる良心が傷つく。彼が語るどの言葉においても、害を免れていないからである。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 35.6.6

6

Cujus enim gravior est poena, quam propria, cum pro omni sermone det poenas? Serpens aliis infundit venenum, injustus sibi; in eum enim refunditur quidquid effuderit.

PL 14, 956B

自分自身の刑罰より重い刑罰を負うのは、誰であろうか。彼はあらゆる言葉について刑罰を受けるのである。蛇は他者に毒を注ぐが、不義の者は自分に注ぐ。注ぎ出したものはすべて、彼に注ぎ返されるからである。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 35.6.7

7

Injustus igitur et aliis inutilis, et sibi noxius: justi autem vita fructuosa aliis, et sibi dulcis. Dicit enim Salomon: Fili, si sapiens eris, tibi sapiens eris, et proximis; si autem malus evaseris, solus hauries mala (Prov. IX, 12) .

PL 14, 956B

それゆえ、不義の者は他の人々には役に立たず、自分には害となる。他方、義人の生は、他の人々には実り多く、自分には甘い。ソロモンは言う。「子よ、汝が賢くなるなら、汝は自分にとっても隣人たちにとっても賢い者となる。しかし、汝が悪い者になり果てるなら、汝は一人で悪を汲むことになる」(箴言9:12)。