Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 39.21.1
Denique in paradiso, ubi semper matutinus erat dies, vesper est factus; quoniam omnia peccata tenebrosa sunt. Ideoque habes (Ibid., 8) , quia audierunt vocem Domini Dei deambulantis ad vesperam in paradiso. Simul cognosce mysterium.
PL 14, 1066A実に、いつも朝であった楽園に、夕が生じた。すべての罪は暗いからである。そこで、あなたは読む(創世記3:8)。彼らは、主なる神が夕方に楽園を歩く声を聞いた、と。同時に奥義を知れ。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 39.21.2
Mane errasti: ad vesperam liberaberis. Quomodo enim vespera, ubi Christus est? Nam licet sedes ejus supra coelum coelorum, tamen in sanctis suis Christus est. Quomodo ergo vespera ubi Deus est, cum Deus lux sit?
PL 14, 1066A朝にあなたは迷った。夕に解放されるであろう。キリストのいるところに、どうして夕があろうか。その座は天の天の上にあるとしても、キリストは自らの聖なる者たちのうちにいる。では、神が光であるのに、神のいるところにどうして夕があろうか。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 39.21.3
Denique Saulo in itinere lux refulsit, quando ei Christus occurrit. Unde etiam lumine Dei refulgente, caecatus est persecutor. Cur ergo caecatus; nisi quia non agnoverat Christum? Nam si cognovisset lucis arbitrum, non amisisset lumen oculorum.
PL 14, 1066B実際、サウロには道中で光が輝いた。キリストが彼に出会ったときである。それゆえ、神の光が輝いたとき、迫害者は盲目になった。ではなぜ盲目になったのか。キリストを認めていなかったからではないか。もし光の主宰者を知っていたなら、目の光を失いはしなかったであろう。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 39.21.4
Denique et ubi agnovit, recepit. Indicio est quod non agnoverit Christum, qui audita voce: Saule, Saule, quid me persequeris (Act. IX, 4) ? respondit: Quis es, Domine (Ibid., 5) ? Non quaesisset quis esset, si cognovisset.
PL 14, 1066Bそして、認めたとき、彼は〔視力を〕取り戻した。彼がキリストを知らなかったことは、次のことが示している。「サウロ、サウロ、なぜ汝は私を迫害するのか」(使徒言行録9:4)という声を聞いて、彼は答えた。「主よ、汝は誰か」(使徒言行録9:5)。もし知っていたなら、誰であるかを尋ねはしなかったであろう。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 39.21.5
Unde et Dominus quasi ignoranti dicit: Ego sum Jesus Nazarenus, quem tu persequeris. Durum tibi est adversus stimulum calcitrare (Ibid., 5) . Et ille dixit: Domine, quid me oportet facere (Ibid., 6) ? Vide congruentia utrimque magisteria.
PL 14, 1066Bそれゆえ主は、知らない者に対するように言う。「私は、汝が迫害しているナザレのイエスである。突き棒に逆らって蹴るのは、汝にはつらいことである」(使徒言行録9:5)。すると彼は言った。「主よ、私は何をなすべきか」(使徒言行録9:6)。双方にふさわしい教えを見よ。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 39.21.6
Medicus minatur, ut corrigat; terret, ut curet: aeger primo medici personam requirit, si sit idoneus a quo sanari se posse praesumat; ubi medicinae audivit auctorem, remedium poposcit, salutem invenit.
PL 14, 1066B医者は、正すために脅し、癒すために怖がらせる。病人はまず医者の人となりを尋ねる。その医者が、自分を癒しうると見込めるほどふさわしい者かどうかを。医術の創始者と聞くや、薬を求め、健康を見いだした。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 39.21.7
Denique ab accedente non solum expulit caecitatem: sed etiam lucem quam non habuerat, accepit; ut Christum videret, quem antea non viderat.
PL 14, 1066C実に、〔医者は〕近づいた者から盲目を追い払っただけでなく、〔その者は〕持っていなかった光をも受けた。以前には見なかったキリストを見るためである〔ab accedente は「近づく者から」と取り、expulit の主語を医者であるキリスト、accepit の主語をサウロと解した〕。