ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 14 › Enarrationes in XII Psalmos Davidicos

In Psalmum XXXVI, Caput XLVI 詩篇36篇講解 第XLVI章

Ambrose of Milan · Enarrationes in XII Psalmos Davidicos · PL 14, 989B · 5 sectiones

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.46.1

1

Est etiam mysticus justus, qui miseretur et tribuit, qui omnia verba quae accepit a Patre dedit nobis, et peccatorum nostrorum nobis aera dimisit, et sanguinem suum pro nostris debitis solvit; ut non in fenore essemus alieno, sed in suo aere bonus creditor nos haberet.

PL 14, 989B

奥義の意味での義人もいる。憐れみ、与える者であり、父から受けたすべての言葉を我々に与え、我々の罪の借財を我々に免じ、自らの血をもって我々の負債を払い、我々が他人の高利のもとにあるのでなく、善き債権者が自分の貸し金のうちに我々を持つようにした者である。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.46.2

2

Est et peccator ille qui congregavit quae non peperit, et mutuatus est quod non tenebat, nec vult restituere quod accepit.

PL 14, 989C

また、罪人もいる。自分が産まなかったものを集め、持っていなかったものを借り、受けたものを返そうとしない者である。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.46.3

3

Audi quia mutuatus est diabolus: Tibi, inquit, dabo potestatem hanc universam, et gloriam illorum (quia mihi tradita sunt, et cui volo, do illa) si procidens adoraveris me (Luc. IV, 6) .

PL 14, 989C

悪魔が借りたことを聞け。「汝にこの権力のすべてと、それらの栄光を与えよう(それは私に渡されたもので、私は望む者にそれを与える)。もし汝がひれ伏して私を拝むなら」(ルカ4:6)と彼は言う。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.46.4

4

Nequissime, accepisti ad tentationem, non ad mortem; hoc est, accepisti ut probarentur Dei servuli, non ut exstinguerentur; accepisti ut Deus adoraretur, non ut negaretur; accepisti saecularia, cur eripis quae aeterna sunt? accepisti quae mundi sunt, cur vis auferre quae Christi sunt?

PL 14, 989C

この最悪の者よ、汝が受けたのは誘惑のためであって、死のためではない。すなわち、神の僕たちが試されるために受けたのであり、滅ぼされるためではない。神が拝されるために受けたのであり、否まれるためではない。世俗のものを受けたのに、なぜ永遠のものを奪うのか。世界に属するものを受けたのに、なぜキリストに属するものを取り去ろうとするのか。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.46.5

5

Da illa cui vis, non invidemus. Cur nobis a te quae nos volumus, invidentur? Tu adorari vis, qui omnibus nequior, ipsa quoque indignus es servitute.

PL 14, 989D

汝が望む者にそれを与えよ。我々は惜しまない。なぜ汝は、我々の望むものを我々に惜しむのか。誰よりも邪悪でありながら拝まれたがる汝は、奴隷の身にすら値しない。