ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 14 › Enarrationes in XII Psalmos Davidicos

In Psalmum XXXVI, Caput LXIX 詩篇36篇講解 第LXIX章

Ambrose of Milan · Enarrationes in XII Psalmos Davidicos · PL 14, 1004A · 4 sectiones

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.69.1

1

(Vers. 31.) Adhuc justitiae forma describitur et augetur, dicente Scriptura: Lex Dei ejus in corde ipsius; et non supplantabuntur gressus ejus. In corde justi lex Dei est. Quae lex? Non scripta, sed naturalis; justo enim non est lex posita, sed injusto.

PL 14, 1004A

(第31節)なお正義の姿が描かれ、増し加えられる。聖書は言う。「彼の神の律法は彼の心にあり、彼の歩みはつまずかされない」。義人の心には神の律法がある。いかなる律法か。書かれたものではなく、自然の律法である。義人のために律法が置かれたのではなく、不義な者のためだからである。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.69.2

2

In corde ejus lex est, non perfunctorie, sicut in labiis Judaeorum; corde enim creditur ad justitiam. Qui credit, et loquitur; qui autem loquitur, non continuo credit.

PL 14, 1004A

彼の心に律法はある。ユダヤ人たちの唇にあるような、おざなりのものではない。心で人は信じて正義に至るからである。信じる者は語りもするが、語る者がただちに信じるわけではない。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.69.3

3

Denique non credidit populus, de quo dictum est: Populus hic labiis me honorat; cor autem eorum longe est a me (Esai. XXIX, 13) .

PL 14, 1004B

だから、こう言われた民は信じなかった。「この民は唇で私を敬うが、その心は私から遠く離れている」(イザヤ29:13)。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.69.4

4

Si igitur gentes cum ea quae legis sunt faciunt, ipsi sibi sunt lex, cognoscentes quae sequi debeant vel cavere; quanto magis fidelis et justus, qui ad imaginem et similitudinem Dei vivit, decora novit et honesta decernere, et uti legitimo quodam naturalis sapientiae gubernaculo, ne ejus supplantentur vestigia; sicut Esau, quem propter gulae aviditatem frater supplantavit ut caderet, atque in mortem vestigia ejus effudit.

PL 14, 1004B

それゆえ、諸国民が律法の命じることを行うとき、彼らは自分自身にとっての律法であり、何に従い何を避けるべきかを知っているのなら、神の像と似姿に従って生きる信仰ある義人は、どれほどいっそう、ふさわしく立派なことを見分け、本性的な知恵の、いわば法にかなった舵を用いることができ、その足跡がつまずかされないようにできることか。エサウは、食欲のために兄弟に足をすくわれて倒れ、その足跡を死へと突き落とされた。