Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 61.13.1
(Vers. 5.) Et cum haec nobis conferret, haec pro nobis subiret, nos pretium ejus repellebamus.
PL 14, 1171D(第5節)彼がこれらのことを我々に授け、我々のためにこれらのことを引き受けているのに、我々は彼の代価を退けていた。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 61.13.2
Unde ait: Verumtamen pretium meum cogitaverunt repellere; quando pretium referente Juda proditore, Judaei in loculum mittere noluerunt dicentes: Non licet nobis mittere in loculum; quia pretium sanguinis est (Matth. XXVII, 6) .
PL 14, 1171Dそれゆえ彼は言う。「しかし、彼らは私の代価を退けようと考えた」。裏切り者ユダがその代価を差し出したとき、ユダヤ人たちは、「これを献金箱に入れるのは許されない。血の代価だからである」(マタイ27:6)と言って、それを入れようとしなかった。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 61.13.3
Damnatur hic judicio suo proditor, qui refudit pretium quod accepit, infirmus ad sacri muneris testimonium, sed validus sceleris sui testis. Unusquisque enim gravior accusator est sui, et inexcusabilem in se fert ipse sententiam.
PL 14, 1171Dここで裏切り者は自らの判断によって断罪される。受け取った代価を投げ返したからである。彼は聖なる捧げ物の証しとしては弱いが、自分の罪の証人としては強い。人はみな、自分自身に対してより重い告発者であり、自分の中に弁解の余地のない判決を負っているからである。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 61.13.4
Principes Synagogae suo condemnant se judicio. Profitentur enim pretium esse sanguinis quod dederunt, dum arguunt refundentem. Nam si recipiendum non fuit, nec solvendum fuit. Atque utinam aut non dedissent, aut quia dederant, nec recepissent.
PL 14, 1172A会堂の指導者たちは、自分たちの判断によって自らを断罪する。彼らが差し出した代価を返した者を責めるとき、それが血の代価であると明言しているからである。受け取るべきでなかったのなら、払うべきでもなかった。彼らが払わなかったか、あるいは払ったからには受け取り返しもしなかったなら、どれほどよかったことか。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 61.13.5
Repudiarunt enim quod in loculum mittere noluerunt, et emerunt inde agrum in sepulturam peregrinorum.
PL 14, 1172A彼らは、献金箱に入れようとしなかったものを退け、それで異国人の埋葬のための畑を買ったのである。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 61.13.6
Merito ergo gentiles, quibus agri ejus qui morte emptus est Christi, sepultura profecit, jam non sunt advenae, atque peregrini: sed cives sanctorum facti sunt, et domestici Dei; quia consepeliuntur Dei Filio: Judaei autem qui passionis ejus pretium repudiarunt, peregrinantur a Christo.
PL 14, 1172Aそれゆえ、キリストの死によって買われたあの畑の埋葬の恩恵を受けた異邦人たちは、もはや旅人でも寄留者でもなく、聖なる者たちと同じ市民、神の家の者となったのは当然である。神の子と共に葬られるからである。しかし、その受難の代価を退けたユダヤ人たちは、キリストから離れて異郷をさまよっている。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 61.13.7
Tolerabilior illis vel in hoc proditor, quod confitetur errorem: illi autem crimen suum excusando acerbant. Verecundior est enim confessio post delictum. Impudenter igitur refellebant commune sacrilegium confitentem dicentes: Quid ad nos? Tu videris (Ibid., 4) .
PL 14, 1172Bこの点でも裏切り者のほうが彼らよりまだ耐えやすい。自分の過ちを告白するからである。彼らは自分たちの罪状を弁解することで、かえってそれをひどくした。罪の後の告白は、より慎み深いからである。それゆえ、共通の冒瀆を告白する者に、「我々に何の関わりがあるか。汝が見るがよい」(マタイ27:4)と言って反論したのは、恥知らずであった。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 61.13.8
Quid enim dicebat proditor, nisi hoc: Peccavi quod tradiderim sanguinem justum (Ibid.) ? Quod erat crimen tradentis, quomodo suscipientis non poterat esse peccatum; cum scelus sceleri sit adjunctum, ut quem scelerate emerunt, sceleratius trucidarent?
PL 14, 1172B裏切り者は、「私は罪を犯した。義なる血を引き渡したのだから」(マタイ27:4)と言う以外の何を言っていたのか。引き渡す者の罪状であったものが、どうして受け取る者の罪でないことがあり得ようか。罪に罪が加えられ、悪辣に買った者を、さらに悪辣に屠ったのだから。