ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 14 › Enarrationes in XII Psalmos Davidicos

In Psalmum XXXVI, Caput XLVIII 詩篇36篇講解 第XLVIII章

Ambrose of Milan · Enarrationes in XII Psalmos Davidicos · PL 14, 990B · 4 sectiones

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.48.1

1

Et tu merere factis, votisque deposce ut gressus tui a Domino dirigantur, ne moveantur pedes tui; quia scriptum est: Mei autem pene moti sunt pedes; paulo minus effusi sunt gressus mei (Psal. LXXII, 2).

PL 14, 990B

あなたもまた、行いによって功を立て、願いをもって切に求めよ。あなたの歩みが主によって導かれ、あなたの足が動かされないように、と。こう書かれているからである。「しかし私の足はほとんど動かされ、私の歩みはあやうく注ぎ出されるところだった」(詩篇72:2)。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.48.2

2

Cavendum est quoque ne rectam semitam derelinquas, et diverticula te viarum tortuosarum decipiant; ideo dicitur: Parate viam Domino: rectas facite semitas ejus (Esai. XL, 3) .

PL 14, 990C

まっすぐな小道を捨てることのないよう、また曲がりくねった道の脇道があなたを欺くことのないよう、警戒せねばならない。それゆえ「主の道を備えよ。その小道をまっすぐにせよ」(イザヤ40:3)と言われる。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.48.3

3

Paremus ergo viam Domino Deo nostro in mentibus nostris; rectas faciamus animorum semitas, ne labamur; non effundantur gressus nostri sicut uxoris Lot, quae post se respexit, et gressus tenere non potuit, sed effusi sunt, cum in salem esset repente conversa; non effundantur sicut Aegyptiorum, quorum gressum maris fluctus effudit.

PL 14, 990C

それゆえ我々の神なる主のために、我々の精神のうちに道を備えよう。我々の心の小道をまっすぐにし、滑らないようにしよう。我々の歩みが、後ろを振り返って歩みを保てず、突然塩に変えられたとき注ぎ出されたロトの妻のようにならないように。また、海の波がその歩みを押し流したエジプト人たちのようにならないように。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.48.4

4

Ipsis Hebraeis qui cum Moyse erant, quia peccaverunt in deserto, ceciderunt vestigia pedum, ne in terram resurrectionis intrarent.

PL 14, 990C

モーセと共にいた当のヘブライ人たちも、荒れ野で罪を犯したために、足の跡が崩れ落ち、復活の地に入ることがなかった。