Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.25.1
Tamen ut et ipsum sanctum David interrogemus, quomodo Dominus plebem suam non repulerit, colligamus. Nam cum sit Deus appropinquans, non elonginquans, sicut habet scriptura veteris Testamenti (Jerem. XXIII, 23) ; utique qui appropiat, non repellit.
PL 14, 1102Dそれでも、聖なるダビデ自身にも尋ねるつもりで、主がどのようにしてその民を退けなかったのか、まとめてみよう。神は近づく神であって、遠ざかる神ではない、と旧約の聖書にある(エレミヤ23:23)。近づく者は、確かに退けない。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.25.2
Est enim misericordiae divinae, ut nulli causa sit mortis, et omnes putet esse redimendos.
PL 14, 1102D誰に対しても死の原因とならず、すべての者が贖われるべきだと考えることは、神の慈しみに属するからである。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.25.3
Sed vide ne ille repellatur, qui se elongat a Domino, sicut dicit David: Quoniam ecce qui se elongant a te peribunt: perdidisti omnes qui fornicantur abs te (Psal. LXXII, 27) . Quid est, abs te fornicantur?
PL 14, 1102Dただ、退けられるのは、主から遠ざかる者ではないかと見よ。ダビデが言うとおりである。「見よ、汝から遠ざかる者は滅びる。汝から離れて姦淫する者を、汝はすべて滅ぼした」(詩篇72:27)。「汝から離れて姦淫する」とは何か。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.25.4
Quia turpitudinis suae ludibriis te relinquunt, et a te recedunt, et a praeceptis tuis devii sunt. Denique alibi habes scriptum: Adulteros autem judicat Deus disperdens eos a se (Hebr. XIII, 4) . Repulisti ergo, hoc est, alienando abs te perdidisti eos.
PL 14, 1103A自らの恥辱のたわむれによって汝を捨て、汝から離れ、汝の戒めから逸れている、ということである。さらに、別の箇所にはこう書かれているのをあなたは見る。「姦淫する者を神は裁き、彼らを自分から滅ぼし去る」(ヘブライ13:4)。それゆえ汝は退けた、すなわち、汝から遠ざけることによって彼らを滅ぼしたのである。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.25.5
Ergo qui se a Domino separat, ipse a Domino separatur: et qui non cognoscit Dominum, a Domino non cognoscitur: et qui ignorat, ignoratur; sicut ipse Dominus dixit: Discedite a me, omnes operarii iniquitatis, nescio vos (Matth. VII, 23) .
PL 14, 1103Aそれゆえ、主から自らを引き離す者は、自ら主から引き離される。主を知らない者は、主に知られない。知らない者は、知られない。主自身が言ったとおりである。「私から離れよ、不法を行うすべての者よ。私は汝らを知らない」(マタイ7:23)。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.25.6
Non enim scire dignatur injustitiae ministros et iniquitatis auctores. Peccator ergo non repellitur; quia ipse se repellit. Hoc igitur genere dicit: Nunc autem repulisti et confudisti nos.
PL 14, 1103A主は、不義に仕える者たちや不法の創始者たちを、知ろうとしないからである。それゆえ罪人は退けられるのではなく、自ら退くのである。この意味で彼は言う。「だが今、汝は我々を退け、辱めた」。