Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.56.1
Haec omnia certamina subiit Paulus apostolus, sicut ipse demonstrat. Itaque dicit: Quoniam non est nobis pale adversus carnem et sanguinem; sed adversus principes et potestates, et (ut compendio utar) adversus nequitias spiritales (Ephes. VI, 12) .
PL 14, 994A使徒パウロは、これらすべての競技を経た。自ら示しているとおりである。こう言う。「我々の格闘(パレー)〔ギリシア語〕は、肉と血に対するものではなく、支配者たち、権力者たち、そして(簡潔に言えば)霊的な邪悪に対するものだからである」(エフェソ6:12)。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.56.2
In Latinis plerisque colluctatio reperitur, in Graecis omnibus πάλη scribitur; πάλη enim Graecorum, lucta est Latinorum. Et vere pale; quia caro et sanguis, et nequitiae spiritales patientia et continentia corporis, et animi moderatione superantur.
PL 14, 994Aラテン語の本の多くには「取っ組み合い(コルクタティオ)」とあり、ギリシア語の本ではすべて「パレー」〔ギリシア語。格闘〕と書かれている。ギリシア人の「パレー」は、ラテン人の「組み討ち(ルクタ)」だからである。そして実際、これは格闘である。肉と血、また霊的な邪悪は、忍耐と体の自制、心の抑制によって打ち負かされるからである。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.56.3
Ira, furor, caedes, arma sunt diaboli. Alibi quoque plagis supra modum caesum se esse significat dicens: In plagis supra modum, in mortibus frequenter (II Cor. XI, 23) .
PL 14, 994A怒り、激昂、殺戮は、悪魔の武器である。パウロは別の箇所でも、度を越えて打たれたことを示して言う。「鞭打たれることは度を越え、死に瀕することはしばしば」(二コリント11:23)。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.56.4
Hierosolymis autem pugnis se esse percussum; ubi cum intervenientibus militibus, aliquando cessassent Judaei percutere Paulum, ipse pontifex Ananias circumstantibus jussit percutere os ejus, cui respondit Apostolus: Percutere te incipiet Deus, paries dealbate.
PL 14, 994Aまたエルサレムでは拳で打たれたと言う。そこでは、兵士たちが割って入ったので、ユダヤ人たちがしばらくパウロを打つのをやめたとき、大祭司アナニア自身が、周りに立つ者たちにその口を打つよう命じた。使徒は彼に答えた。「神は汝を打つであろう、白く塗られた壁よ。」
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.56.5
Et tu sedens judicas me secundum Legem, et extra Legem jubes me percuti (Act. XXIII, 3) ? Scivit profecto referire, qui graviore pugno pontificem repercussit; ipse enim corporaliter caesus est: illi retulit quod in animam percuteretur a Christo.
PL 14, 994B「それなのに汝は座って、律法に従って私を裁きながら、律法に反して私を打てと命じるのか」(使徒言行録23:3)。より重い拳で大祭司を打ち返した者は、確かに打ち返すすべを知っていた。彼自身は体を打たれたが、相手には、魂においてキリストに打たれるであろうと言い返したのである。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.56.6
In prima quoque epistola ad Corinthios scribens ait: Ego igitur sic curro, non ut in incertum: sic enitor, non ut aera caedens (I Cor. IX, 16) . Quod Latine dixit, enitor, Graece ait, πυκτεύω.
PL 14, 994B一コリント書でも、書いて言う。「それゆえ私はこのように走る。当てもなく走るようにではない。このように励む。空を打つ者のようにではない」(一コリント9:16〔底本の引照は9章16節。この句は9章26節に当たる〕)。ラテン語で「励む」と言うところを、ギリシア語は「ピュクテウオー」〔ギリシア語。拳闘をする〕と言う。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 36.56.7
Et vere quasi bonus pycta, non aerem, sed aerias potestates et Judaeorum capita verberabat; quia caput omnium Jesum Dominum non habebant. In omni itaque certamine Apostolus est probatus, qui etiam coronam cursus consummati accepit. Unde et ipse ait: Omnia possum in eo qui me confortat (Philipp. IV, 13) .
PL 14, 994Bそして実際、善い拳闘士(ピュクテース)のように、彼は空を打つのでなく、空中の諸権威とユダヤ人たちの頭を打っていた。万物の頭である主イエスを、彼らがもたなかったからである。こうして使徒はあらゆる争いにおいて試され、走り終えた走路の冠をも受けた。だから彼自身が言う。「私を強める者のうちに、私はすべてをなしうる」(フィリピ4:13)。