ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 14 › Enarrationes in XII Psalmos Davidicos

In Psalmum LXI, Caput XXXII 詩篇61篇講解 第XXXII章

Ambrose of Milan · Enarrationes in XII Psalmos Davidicos · PL 14, 1179D · 5 sectiones

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 61.32.1

1

(Vers. 11.) Nolite, inquit, sperare in iniquitate, et rapinam nolite concupiscere: divitiae si fluant, nolite cor apponere. Vides quia affluunt, non vides quia praeterfluunt? Nudus es natus, nudus moriturus es. Quid excipere quaeris quod tecum auferre non possis?

PL 14, 1179D

(第11節)「不法に望みを置くな。略奪を欲するな。富が流れ込んでも、心を寄せるな」と彼は言う。あなたは、富が流れ込んでくるのを見て、流れ去っていくのを見ないのか。あなたは裸で生まれ、裸で死ぬのである。あなたと共に持ち去ることのできないものを、なぜ受け取ろうとするのか。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 61.32.2

2

Fluenta sunt quae miraris: quomodo veniunt, sic transeunt et recedunt. Solus Jordanis retrorsum conversus est, in quem descendisti: qui te admonet, ut in ipsum naturae fontem et originem revertaris, quae te nudum, non veste amictum edidit; ut discas superflua non requirere.

PL 14, 1180A

あなたが驚嘆しているものは流れである。来るように、通り過ぎ、去っていく。ただヨルダンだけが後ろへ向きを変えた。あなたはその中に降りた。それは、あなたが自然の源、起源そのものへ帰るようにと促す。自然は、あなたを衣をまとわない裸で産み出した。余計なものを求めないことを学ぶためである。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 61.32.3

3

Hoc quod erubescis, esse te nudum, culpa docuit, non natura. Nulla enim esset verecundia genitalium, si culpa non esset. Neque enim caetera animalia vestiuntur, ut tegantur; neque vestiuntur, ut muniantur.

PL 14, 1180A

あなたが裸であることを恥じるのは、咎が教えたのであって、本性が教えたのではない。咎がなければ、陰部への恥じらいは何もなかったであろう。ほかの動物も、覆うために衣を着せられるのではなく、守られるために衣を着せられるのでもない。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 61.32.4

4

Satis munita sunt omnia naturae suae tegmine; nos dum superflua quaerimus, tegmen naturae amisimus, jus commune perdidimus.

PL 14, 1180A

すべてのものは、自分の本性の覆いによって十分に守られている。我々は、余計なものを求めているうちに、本性の覆いを失い、共通の権利を失った。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 61.32.5

5

Ideoque in hoc psalmo ascribitur doctrina medicabilis; quia vel Idithum, vel se ipsum illius nomine, exercitio spiritali, subeundis tentationibus erudivit, ut in angustiis quis positus subjiciat se Deo; et si peccavit ante, peccare desistat, nec recidivo errore moveatur.

PL 14, 1180A

それゆえ、この詩篇には、癒しをもたらす教えが帰されている。〔ダビデは〕エドトンを、あるいはその名の下に自分自身を、霊的な鍛錬によって、受けるべき試練に向けて教育したからである。窮地に置かれた者が神に服し、以前に罪を犯したのなら罪を犯すことをやめ、再発する誤りに動かされないためである。