ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 14 › Enarrationes in XII Psalmos Davidicos

In Psalmum XLIII, Caput LXV 詩篇43篇講解 第LXV章

Ambrose of Milan · Enarrationes in XII Psalmos Davidicos · PL 14, 1120A · 8 sectiones

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.65.1

1

Quid est, sederunt Scribae; nisi quia littera scribitur? unde et γραμματεῖς Graece dicuntur scribae, litterae sequentes interpretationem, non spiritus intellectum; littera autem occidit.

PL 14, 1120A

「書記たちが座った」とは、文字が書かれるということにほかならないではないか。それゆえギリシア語でも書記たちは「文字の人(グランマテイス)」〔ギリシア語。「文字」(グランマ)から出た語〕と言われる。彼らは文字の解釈に従う者であって、霊の理解に従う者ではない。だが「文字は殺す」。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.65.2

2

Litteram ergo occidentem sequentes, et ipsa appellatione resonantes scribae: pharisaei autem sunt, hoc est, qui a veritatis unitate divisi sunt; phares enim interpretatur divisio.

PL 14, 1120B

それゆえ、殺す文字に従い、呼び名そのものにも響き合う者が書記たちである。ファリサイ派の人々とは、真理の一致から分けられた者たちである。「ファレス」は「分割」と解釈されるからである。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.65.3

3

Dividunt autem pharisaei hoc genere verba Legis, ut resonent, et in ipsa meditentur: spiritalis autem mysteria Legis et sacramenta non videant. Nam si Lex spiritalis est, utique praecepta Legis sunt spiritalia, et opera ejus spiritalia sunt.

PL 14, 1120B

ファリサイ派は、律法の言葉を、響くように、またそれ自体の中で思い巡らすように、こうして分ける。だが律法の霊的な奥義と秘義を見ない。実際、律法が霊的であるなら、律法の命令は霊的であり、その業も霊的である。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.65.4

4

Docentes ergo quae Moyses scripsit, onera gravia ligant corporalibus Legis (gravia sunt enim quae contraria jugo Christi sunt) et per doctrinam suam deviam gravia onera imponunt auribus audientium, quae ipsi ne tantum quidem volunt movere, ut a corporalibus Legis ad spiritalia Scripturae verba commoveant.

PL 14, 1120B

それゆえ、モーセが書いたことを教えながら、彼らは律法の体に属することがらによって重い荷を縛る(キリストの軛に反するものが重いからである)。そして自らの道を外れた教えによって、聞く者の耳に重い荷を負わせるが、彼ら自身はそれを、律法の体に属することがらから聖書の霊的な言葉へと動かすほどにも、動かそうとしない。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.65.5

5

Sic enim intelligendum est, quia digito suo nolunt movere illa; hoc est, nec exiguo puncto atque momento transferunt se ad intelligentiam spiritalem. Hinc est et illud, quod scriptum est: Quod si in digito Dei ego ejicio daemonia (Luc. XI, 20) .

PL 14, 1120C

実際、「自分の指でそれを動かそうとしない」とは、次のように解さねばならない。すなわち、わずかな一点、わずかな瞬間にも、霊的な理解へと自らを移さない、ということである。ここから、「もし私が神の指で悪霊を追い出すのなら」(ルカ11:20)とも書かれている。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.65.6

6

Quid sit digitus, interpretatur ipsa Scriptura, quae dicit in alio libro Evangelii: Quod si in Spiritu Dei ego ejicio daemonia (Matth. XII, 28) .

PL 14, 1120C

指とは何かは、福音書の別の書で聖書自身が解釈している。「もし私が神の霊で悪霊を追い出すのなら」(マタイ12:28)。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.65.7

7

Digitus ergo Dei, Spiritus Dei est; Deus enim Spiritus est, et nihil habet in sua substantia corporale, sed totus est Spiritus. In Spiritu ergo Dei ejicit daemonium, qui in digito Dei ejicit.

PL 14, 1120C

それゆえ、神の指とは神の霊である。神は霊であり、その実体に体に属するものを何一つ持たず、全き霊だからである。それゆえ、神の指で悪霊を追い出す者は、神の霊によって悪霊を追い出すのである。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.65.8

8

Unde et sanctus David ait: Quoniam videbo coelos tuos, opera digitorum tuorum (Psal. VIII, 4) ; hoc est, Spiritus tui opera sunt coeli, sicut et scriptum est: Verbo Domini coeli firmati sunt, et spiritu oris ejus omnis virtus eorum (Psal. XXXII, 6) .

PL 14, 1120C

それゆえ聖なるダビデも言う。「私は汝の天を見る、汝の指の業を」(詩篇8:4)。すなわち、天は汝の霊の業である。それはまた、書かれているとおりである。「主の言葉によって天は堅くされ、その口の霊によって、それらのすべての力が〔堅くされた〕」(詩篇32:6)。