ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 14 › Enarrationes in XII Psalmos Davidicos

In Psalmum XXXVII, Caput XLI 詩篇37篇講解 第XLI章

Ambrose of Milan · Enarrationes in XII Psalmos Davidicos · PL 14, 1029C · 8 sectiones

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 37.41.1

1

Denique ut scias de Christo magis intelligendum, addidit: Et lumen oculorum meorum non est mecum.

PL 14, 1029C

実際、これがキリストについてこそ解すべきことだと、あなたがよく分かるように、彼は付け加えた。「そして私の目の光は私とともにない」。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 37.41.2

2

Quod est verum lumen omnium, nisi Christus Jesus de quo Joannes dicit: Erat verum lumen, quod illuminat omnem hominem venientem in hunc mundum (Joan. I, 9) ; quia ipse est qui illuminat et corporis oculos, et mentis obtutum?

PL 14, 1029C

万人の真の光とは、イエス・キリストでなくて何であろう。ヨハネは彼について言う。「世に来るすべての人を照らす真の光があった」(ヨハネ1:9)。体の目も精神の眼差しも照らすのは、彼だからである。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 37.41.3

3

Rogemus ergo ut semper nobis suum lumen infundat, et semper nobiscum sit, sicut erat cum David; et ideo audebat dicere: Quoniam apud te est fons vitae, et in lumine tuo videbimus lumen (Psal. XXXV, 10) .

PL 14, 1029C

ゆえに祈ろう、彼がその光を常に我々に注ぎ、ダビデとともにいたように常に我々とともにいるようにと。だからダビデは大胆に言えたのである。「汝のもとに命の泉があり、汝の光のうちに我々は光を見る」(詩篇35:10)。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 37.41.4

4

Ille certe quasi propheta magnum viderat lumen: nobis lucerna ejus luceat, ne possimus errare. Et lucerna Verbum est, sicut verum lumen est Verbum, quod totum illuminat mundum. Denique lucerna pedibus meis Verbum tuum, Domine (Psal. CXVIII, 15) .

PL 14, 1029D

確かに彼は預言者として大いなる光を見ていた。我々には彼の灯火が輝くように、我々が迷うことのないように。そして灯火とは言葉であり、全世界を照らす真の光が言葉であるのと同じである。実に「汝の言葉は私の足の灯火である、主よ」(詩篇118:15)〔番号は刷られたまま。この句は詩篇118:105にある〕。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 37.41.5

5

Et lucernam illam etiam Propheta quaerebat, non laternam. Lucernam autem illam Johannes invenit, et demonstravit: cum laterna persecutor advenit et demonstravit; laterna enim clausum habet, non liberum lumen.

PL 14, 1029D

預言者もまたその灯火を求めていたのであって、角灯ではない。その灯火をヨハネは見いだし、示した。角灯とともに迫害者が来て、示した。角灯は光を閉じ込めており、自由な光を持たないからである。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 37.41.6

6

Judaeus quasi lucerna sub modio, vel faces sub velamine potest videre, sed non videt: nos autem revelata facie gloriam Domini speculamur aeternam; ut ad ejus imaginem a gloria in gloriam per Spiritum sanctum reformemur.

PL 14, 1030A

ユダヤ人は、枡の下の灯火や覆いの下の松明のように、見ることはできるが、見ない。だが我々は、覆いを取り去られた顔で、主の永遠の栄光を映し見る。それは、その像に従い、栄光から栄光へと、聖なる霊によって造り変えられるためである。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 37.41.7

7

Venit ergo persecutorum turba cum laternis; et ideo inclusam in eis lucem videre eorum oculi nequiverunt. Venit cum facibus, quae plus habent in fumo caliginis, quam splendoris in lumine. Denique facibus mortuorum cadavera ardere consueverunt.

PL 14, 1030A

こうして迫害者の群れが角灯を携えてやって来た。それゆえ彼らの目は、その中に閉ざされた光を見ることができなかった。松明を携えてやって来たが、それは光の輝きよりも、煙の闇の方を多く持つ。実際、松明で死者の遺体が焼かれるのが常である。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 37.41.8

8

Sibi ergo Judaei jam ferebant incendia, qui persequebantur salutis auctorem. Venere cum armis, significantes armis se perituros esse Romanis usque ad excidium totius civitatis et templi, qui pacem Domini recusarunt.

PL 14, 1030A

こうしてユダヤ人は、救いの創始者を迫害しながら、すでに自らに火災を招いていた。彼らは武器を携えてやって来たが、それは、主の平和を拒んだ者たちが、ローマ人の武器によって、全市と神殿の滅びに至るまで滅ぼされることを示していた。