Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.12.1
(Vers. 4.) Et ideo pulchre dixit Propheta: Quoniam non in gladio suo possederunt terram, et brachium suum non liberavit eos: sed dextera tua, et brachium tuum, et illuminatio vultus tui; quoniam complacuit tibi in illis.
PL 14, 1095A(第4節)それゆえ預言者は見事に言った。「彼らは自らの剣で地を所有したのではなく、彼らの腕が彼らを救ったのでもない。むしろ汝の右手と、汝の腕と、汝の顔の光が〔救った〕。汝は彼らにおいて喜んだからである」。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.12.2
Quae igitur terra est, quae non brachio capiatur, non gladio possideatur; nisi terra repromissionis, de qua hic ipse dixit Propheta: Credo videre bona Domini in terra viventium (Psal. XXVI, 13) ?
PL 14, 1095Aでは、腕で奪われることも剣で所有されることもない地とは、どの地であろうか。約束の地でなくて何であろうか。この同じ預言者がそれについて言っている。「私は、生ける者たちの地で主の善いものを見ると信じる」(詩篇26:13)。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.12.3
Non immerito igitur ejus tam praeclara possessio est, in qua non saeculi adversa dominantur, sed Domini bona aeterna fructificant.
PL 14, 1095Aそれゆえ、その所有がかくも輝かしいのは当然である。そこでは世の逆境が支配するのではなく、主の永遠の善いものが実を結ぶからである。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.12.4
Ideoque non gladio acquiritur, sed mansuetudine possidetur, sicut Dominus Jesus testificatus est dicens: Beati mites; ipsi enim possidebunt terram (Matth. V, 4) .
PL 14, 1095Bだからそれは剣で獲得されるのではなく、柔和によって所有される。主イエスが、「柔和な者は幸いである。彼らは地を所有するからである」(マタイ5:4)と言って証しした。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.12.5
Nemo ergo impacificus, nemo arrogans aut superbus; sed mansuetus et humilis corde: qui nihil sibi arroget; sed totum ad gratiam referat: non in sua fortitudine glorietur, sed dextera Dei credat se esse protectum dicens: Dextera Domini fecit virtutem, dextera Domini exaltavit me (Psal. CXVII, 16) .
PL 14, 1095Bそれゆえ、〔この地には〕平和を欠く者は誰もおらず、傲慢な者も高ぶる者もおらず、心の柔和でへりくだった者だけがいる。その者は何も自分に帰さず、すべてを恩寵に帰し、自分の強さを誇らず、神の右手に守られていると信じて言う。「主の右手は力を行った、主の右手は私を高めた」(詩篇117:16)。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.12.6
Gladio quoque Dei memoret se esse servatum, illuminatum quoque Dei vultu omnipotentis in quibus omnibus Christus est protector, dextera, defensor, et gladius. Unde et Simeon dixit ad Mariam: Et tuam ipsius animam pertransibit gladius (Luc. II, 35) .
PL 14, 1095Bまた、〔その者は〕神の剣によって自らが救われたことを思い起こし、全能の神の顔によって照らされたことも思い起こすがよい。そのすべてにおいてキリストは守り手であり、右手であり、擁護者であり、剣である。そこでシメオンもマリアに言った。「そして汝自身の魂をも剣が貫く」(ルカ2:35)。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.12.7
Gladius enim Dei verbum est, quod acutius omni gladio usque ad divisiones animae cogitationesque pertransit; ut nulla cognitionem ejus occulta praetereant.
PL 14, 1095B神の剣とは言葉であり、それはあらゆる剣よりも鋭く、魂と思いの分かれ目にまで貫き通し、何一つ隠れたものがその認識をすり抜けることのないようにするからである。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.12.8
Vultus quoque paterni splendor est Christus; et ideo dicit: Qui me videt, videt et Patrem (Joan. XIV, 9) ; quasi splendor gloriae ejus, et imago substantiae. Ad ipsum ergo omnia jure referenda sunt.
PL 14, 1095C父の顔の輝きもまたキリストである。そのため彼は言う。「私を見る者は、父をも見る」(ヨハネ14:9)。あたかも「その栄光の輝き、その実体の像」のようである。それゆえ、すべては当然、彼に帰されねばならない。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.12.9
Ipsi Moyses, ipsi Aaron, ipsi etiam Patres sacrabant universa quae gesserant; ut de hostibus triumpharent.
PL 14, 1095C彼に、モーセも、アロンも、さらには父祖たちも、自分たちが成し遂げたすべてを聖別して献げた。敵に勝利するためである。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.12.10
Neque enim in sua confidentia dixit Jesus Nave: Stet sol contra Gabaon (Josue X, 12) ; sed quia praesumebat in Christo, quem ducem militiae coelestis agnovit, et suppliciter adoravit: et ideo gentes feras eradicare promeruit, et populum Patrum in terram repromissionis inducere; quia nihil suis operibus deputabat, credens indigna esse opera hominum tanta gloriae remuneratione coelestis: quam Dominus ex sua magis misericordia, quam pro nostrorum contemplatione factorum statuit in se credentibus conferendam.
PL 14, 1095Cヌンの子ヨシュア〔ラテン語は Jesus Nave。七十人訳の言い方〕が「太陽よ、ギブオンの上に止まれ」(ヨシュア記10:12)と言ったのは、自分の確信によるのではなく、天の軍勢の将と認めて恭しく礼拝したキリストに頼っていたからである。だから彼は、野蛮な諸国民を根こそぎにし、父祖たちの民を約束の地に導き入れるにふさわしかった。自分の業には何も数えず、人間の業は天の栄光というこれほどの報いにふさわしくないと信じていたからである。その報いを主は、我々の行いを顧みてよりも、自らの慈しみによって、自らを信じる者たちに授けると定めた。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.12.11
Unde et Abraham impigre Deo credidit; ut apud eum justificationis gratiam reperiret, quam mercedem sui operis collocaret; uberiora enim dona sunt largientis, quam merces operantis.
PL 14, 1095Dそこでアブラハムも、ためらわずに神を信じた。神のもとで、自らの業の報酬を積むよりも、義認の恩寵を見いだすためである〔quam は「…よりも」と取った。関係詞と取れば「それを自らの業の報酬として置く」となる〕。与える者の賜物は、働く者の報酬よりも豊かだからである。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.12.12
Propterea et illi qui aequalitatem mercedis inviderat, respondit Dominus: Si ego bonus; oculus tuus quare nequam (Matth. XX, 15) ? Patres ergo nostri, ut pote proximi et haeredes patriarcharum, plantati in terra repromissionis, non suis hoc meritis vindicabant.
PL 14, 1095Dそのため主は、賃金の平等をねたんだ者に答えた。「私が善い者であるのに、汝の目はなぜ悪いのか」(マタイ20:15)。それゆえ我々の父祖たちは、族長たちに近い者、その相続人として約束の地に植えられたが、これを自らの功績によるとは主張しなかった。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.12.13
Ideo nec Moyses eos induxit, ne Legis hoc existimetur esse, sed gratiae; Lex enim merita examinat, gratia fidem spectat.
PL 14, 1096Aだからモーセも彼らを導き入れなかった。これが律法のものと考えられず、恩寵のものと考えられるためである。律法は功績を吟味し、恩寵は信仰を見るからである。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.12.14
Unde praeclare Apostolus fidem patrum secutus ait: Sed neque qui plantat, est quicquam, neque qui rigat; sed qui incrementum dat Deus (I Cor. III, 7) .
PL 14, 1096Aそこで使徒は父祖たちの信仰に従って見事に言う。「植える者も水を注ぐ者も何ものでもなく、成長を与える神〔がすべてである〕」(一コリント3:7)。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.12.15
Non enim Jesus Nave qui induxit, neque qui plantavit eos; sed Deus qui incrementum populo dedit, habet gloriae principatum.
PL 14, 1096A彼らを導き入れたヌンの子ヨシュアでも、彼らを植えた者でもなく、民に成長を与えた神が、栄光の首位を持つのである。