ミラノのアンブロシウスc. 339–397

Patristica — 教父文献 日本語対訳 › Patrologia Latina › Vol. 14 › Enarrationes in XII Psalmos Davidicos

In Psalmum XLIII, Caput VI 詩篇43篇講解 第VI章

Ambrose of Milan · Enarrationes in XII Psalmos Davidicos · PL 14, 1090C · 14 sectiones

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.6.1

1

Opus, inquit quod operatus es in diebus antiquis. Qui sint isti dies in quibus Deus magna et mirabilia operatus sit, requiramus.

PL 14, 1090C

「業」と彼は言う、「汝が昔の日々になした」。神が大いなる驚くべきことをなした、その日々とは何か、尋ねてみよう。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.6.2

2

Et docet nos Scriptura esse aliquos praeclaros dies in quibus refulserint facta divina; cum lectum sit, quia sol in tenebras convertetur, et luna in sanguinem, priusquam veniat dies Domini magnus et illustris.

PL 14, 1090C

聖書は、神の業が輝き出した輝かしい日々がいくつかあることを我々に教える。というのは、「太陽は闇に変わり、月は血に変わる、主の大いなる輝かしい日が来る前に」と読まれるからである。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.6.3

3

Et erit, quicumque invocaverit nomen Domini, salvus erit (Joel II, 31 et 32). In ipso enim die Christus hominibus resurrexit, et ideo specialiter de ipso dictum est: Hic est dies quem fecit Dominus: exsultemus et laetemur in eo (Psal. CXVII, 24) .

PL 14, 1090C

「主の名を呼ぶ者は誰でも救われる」(ヨエル2:31、32)。まさにその日にキリストは人々のために復活した。そのためその日について特に、「これは主が造った日、我々はその中で喜び楽しもう」(詩篇117:24)と言われたのである。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.6.4

4

Cum igitur omnes dies Deus fecerit, huic tamen diei prae caeteris divini operis praerogativa delata est, quo peccatum omne sublatum est. Dies autem alii peccatorum sunt. Hic ergo est dies quem illuminavit sol ille justitiae.

PL 14, 1090D

神はすべての日をつくったのだが、それでもこの日には、ほかの日々にまさって、神の業の特権が授けられた。この日にあらゆる罪が取り除かれたからである。ほかの日々は罪人たちのものである。それゆえこれこそ、あの正義の太陽が照らした日である。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.6.5

5

Nam et ipsa ortus suos et occasus habere consuevit. Unde et scriptum est: Orietur in diebus ejus justitia (Psal. LXXI, 7).

PL 14, 1090D

というのも、正義そのものにも、昇ることと沈むことが常としてあるからである。そこで「その日々に正義が昇る」(詩篇71:7)とも書かれている。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.6.6

6

Sunt ergo dies Christi quibus orta justitia est: sunt dies Christi quibus orta est pacis abundantia: sunt dies Christi quibus orta sapientia est.

PL 14, 1091A

したがって、正義が昇った日々はキリストの日々であり、平和の豊かさが昇った日々もキリストの日々であり、知恵が昇った日々もキリストの日々である。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.6.7

7

Audi quomodo exoriatur sapientia: Si quis videtur sapiens esse inter vos in hoc saeculo, stultus fiat, ut sit sapiens (I Cor. III, 18) .

PL 14, 1091A

知恵がどのように昇るかを聞け。「汝らのうちで誰かがこの世で自分は知恵ある者だと思うなら、知恵ある者となるために愚かな者になれ」(一コリント3:18)。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.6.8

8

Et ideo dicit Sapientia, quae stulta istius mundi elegit: Dominus creavit me principium viarum suarum in opera sua (Prov. VIII, 22) .

PL 14, 1091A

それゆえ、この世の愚かなものを選んだ知恵が言う。「主は私を、その業のために、その道の初めとしてつくった」(箴言8:22)。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.6.9

9

Sicut enim in diebus Oziae regis, et in diebus Nabuchodonosor exorta perfidia est, dominata captivitas; sic in diebus Domini Jesu exorta est fides, quae splendorem suae claritatis et luminis toto orbe diffundit.

PL 14, 1091A

実際、ウジヤ王の日々にもネブカドネツァルの日々にも不信が昇り、捕囚が支配した。それと同じように、主イエスの日々には信仰が昇り、その輝きと光の輝かしさを全世界に広げる。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.6.10

10

Qui enim meliores dies, quam quibus refulsit nobis visio Dei; sicut dixit Jacob? Sic enim scriptum est: Vidi Deum facie ad faciem; et salva facta est anima mea. Et continuo exortus est ei sol (Gen. XXXII, 30 et 31) .

PL 14, 1091A

では、神を見ることが我々に輝き出した日々にまさる日々が、どこにあろうか。ヤコブも言ったとおりである。こう書かれている。「私は神を顔と顔を合わせて見た。そして私の魂は救われた」。「そしてすぐに、彼に太陽が昇った」(創世記32:30、31)。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.6.11

11

Quis iste sol, nisi qui dies fecit fulgere justitiae, quibus in terra natus est Christus ex Virgine? In specie vidit Jacob, et Deum vidisse se dixit: in veritate viderunt Judaei, et non crediderunt.

PL 14, 1091B

この太陽とは誰か。正義の日々を輝かせた者、すなわちその日々に地上でキリストがおとめから生まれた、そのキリストでなくて誰であろう。ヤコブは姿において見て、神を見たと言った。ユダヤ人は真実において見たが、信じなかった。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.6.12

12

Ideo illis breviati sunt dies, nobis illuminati; quoniam illis deficiebat dies, nobis appropinquabat. Unde Judaicam sanctus David refugiens caecitatem ait: Ne deducas me in dimidium dierum meorum (Psal. CI, 25) .

PL 14, 1091B

それゆえ彼らには日々が縮められ、我々には照らされた。彼らにとっては日が尽きようとし、我々にとっては日が近づいていたからである。そこで聖なるダビデはユダヤ人の盲目を避けて言う。「私の日々の半ばで私を連れ去るな」(詩篇101:25)。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.6.13

13

Sic enim dies Domini magnus et illustris est, utique non prolixitate temporis, sed justitiae vel gratiae claritate.

PL 14, 1091B

実際、主の日が大いなる輝かしい日であるのは、むろん時間の長さによってではなく、正義あるいは恩寵の輝きによってである。

Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 43.6.14

14

Ergo sunt dimidii dies, quibus breviantur dies impietatis caligine, et squalore perfidiae, quibus occidit sol super prophetas (Mich. III, 6) , sicut scriptum est. Namque ut justis oritur sol justitiae; sic occidit infidelibus.

PL 14, 1091B

それゆえ、半ばの日々というものがある。それは不敬虔の暗さと不信の汚れによって日々が縮められる日々であり、書かれているとおり、その日々に「太陽が預言者たちの上に沈む」(ミカ3:6)。義人たちには正義の太陽が昇るように、不信の者たちには沈むからである。