Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 48.9.1
Ergo David dicit: Iniquitates meae superposuerunt caput meum (Psal. XXXVIII; 5) ; qui se noverat in iniquitate esse conceptum, et in delictis a matre esse generatum.
PL 14, 1158Dそれゆえダビデは言う。「私の不法は、私の頭の上に積み重なった」(詩篇38:5)〔引照は刷られたまま。この言葉は詩篇37:5 にある〕。彼は、自分が不法の中で身ごもられ、罪の中で母から生まれたことを知っていたからである。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 48.9.2
Dominus autem qui sua peccata non habuit, nec cognovit proprias iniquitates, ait: Iniquitas calcanei mei circumdabit me; hoc est, iniquitas Adae, non mea.
PL 14, 1158Dところが主は、自分の罪を持たず、自分自身の不法を知らなかったが、こう言う。「私のかかとの不法が私を取り囲む」。すなわち、アダムの不法であって、私のものではない。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 48.9.3
Sed ea non potest mihi esse terrori; in die enim judicii nostra in nobis, non alienae iniquitatis flagitia puniuntur. Unde reor iniquitatem calcanei magis lubricum delinquendi, quam reatum aliquem nostri esse delicti.
PL 14, 1159Aしかしそれは私にとって恐れとなりえない。裁きの日には、他人の不法の悪行ではなく、我々自身の内にある我々の悪行が罰せられるからである。それゆえ私は、かかとの不法とは、何らかの我々の罪の責めというよりも、むしろ罪を犯す滑りやすさであると考える。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 48.9.4
Meritoque Dominus qui pro nobis universa suscepit: Lavemus, inquit, et pedes, ut calcanei lubricum possimus auferre; quo fida statio possit esse virtutum, et ne paterno quis errore labatur, qui suo paratus est stare proposito: et non metuat lubricum haereditatis, qui cupit vestigium tenere virtutis.
PL 14, 1159A当然、我々のためにすべてを引き受けた主は言う。「我々は足をも洗おう」。かかとの滑りやすさを取り除くためである。それによって、徳に確かな足場がありうるようにし、自分の決意に立つ備えのある者が、父祖の誤りによってよろめかないようにし、徳の足跡を保とうと望む者が、相続の滑りやすさを恐れないようにするのである。
Enarrationes in XII Psalmos Davidicos 48.9.5
Iniquitas ergo calcanei nostri praevaricatio est Adae, per quam prolapsus est in contemptum et dissimulationem coelestium mandatorum.
PL 14, 1159Aそれゆえ我々のかかとの不法とは、アダムの背反である。それによって彼は、天の戒めの軽視と無視へと転落した。